Charter Document - 06400090

Charter Document - 06400090


Charter Number: 06400090
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1165 - 1183
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 27/16

Charter:

R[otrodus] Dei gratia Rothomagensis archiepiscopus presentibus et futuris salutem Notum esse volumus universis quod Hugo de Sillevilla miles xxii minas avene et tres capones et iii panes et iii denarios et xxx ova que jure hereditario apud Croismaram habebat pro anima uxoris sue et antecessorum suorum assensu Walteri filii et heredis sui in manum nostram libere et quiete resignavit Nos vero predictas xxii minas avene et iii capones et iii panes et iii denarios et xxx ova dilectis filiis nostris abbati et monachis de Gemethicis assensu predictorum Hugonis militis et Walteri filii ejus in perpetuam elemosinam donavimus Ut autem hec nostra donatio ratam et stabilem teneat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri munimine confirmamus

Source (click image below to view full size)