Charter Document - 06400089

Charter Document - 06400089


Charter Number: 06400089
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1165 - 1183
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Noverint universi quod ego Hugo de Sillevilla pro anima uxoris mee et antecessorum meorum assensu Walteri filii et heredis mei dedi per manum Rotrodi Rothomagensis archiepiscopi monasterio Gemmeticensi in perpetuam elemosinam ad opus pauperum xxii minas avene et tres capones et tres panes et tres denarios et xxx ova que jure hereditario habebam apud Croismaram Et ut hec donatio ratam et stabilem in posterum optineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli mei impressione confirmavi

Source (click image below to view full size)