Charter Document - 06400086

Charter Document - 06400086


Charter Number: 06400086
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1165 - 1183
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Rotrodus Dei gratia Rothomagensis archiepiscopus presentibus et futuris salutem Beneficia ecclesiis monasteriis et pauperibus a fidelibus collata tunc demum optinent in possidendo firmitatem cum pontificis in cujus parochia sunt concessa et confirmata fuerint auctoritate Inde est quod in ecclesia de Croismara duas partes decime in foro in nascentibus terre de hiis que ad feodum Londe pertinent sicut a possessoribus feodi illius concessa sunt et insuper decem solidos in altari predicte ecclesie concedimus et donamus monasterio beati Petri Gemmeticensi ad victum pauperum in perpetuam elemosinam Et ut eadem quiete et sine alicujus molestia possideant presenti scripto et sigilli nostri munimine confirmamus

Source (click image below to view full size)