Charter Document - 06400084

Charter Document - 06400084


Charter Number: 06400084
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1163
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 28/2

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Radulfus comes Clarimontis notum fieri volo presentibus et futuris quod Odelina filia Bernerii molendinarii de Cramesi assensu et voluntate omnium filiorum filiarumque suarum dedit Deo et Gemmeticensi ecclesie in elemosinam ad victum monachorum in ecclesia sancti Petri sanctique Leonardi de Montethare Deo servientium tertiam partem molendini de Levrel solutam quietam et liberam perpetuo tenendam Et quia quieti monachorum providere volo et debeo donationem istam et rogatu ipsius Odeline heredumque suorum et prece monachorum ut rata habeatur carta et sigillo meo confirmo Que autem monachi in molendino habere debent aut mittere dignum duxi subnotari Monachi in omni annona et piscibus terciam partem habebunt Ego lignum molendino necessarium inveniam et ad molendinum meis propriis expensis totum adducam Ipsi artifices invenient qui lignum in opus molendini mittent quorum magistro quandiu in opere molendini fuerit aut victum aut duos Parisienses denarios ex meo proprio cotidie dabo Vanum bustellum uncturam molendini molas et ferrum archum in qua annona reservatur et lignum si invenitur dolatum et ad mittendum in molendino paratum ex communi ememus ego duas partes et ipsi terciam Monachi molas querent et ego ad molendinum meis expensis eas adducam mole autem ex communi parabuntur In arche in qua annona reservatur habebunt monachi serrat uram et clavem sicut et ego meam Monachi molendinarium eligent si necesse fuerit secundum et tercium horum unum opportet me concedere qui molendinarius michi fidelitatem faciet Hujus rei testes sunt Haymardus capellanus Herbertus presbiter de Montethare Guido Candavene Johannes de Bosco Robertus Maior Hugo de Rains Geroldus filius ejus et Goisbertus Gualdini filius et multi alii Data publice apud Creellum anno ab incarnatione Domini MCLXIIVIII kalendas aprilis

Source (click image below to view full size)