Charter Document - 06400083
Charter Number: | 06400083 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1162 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 28/3 |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Radulfus comes Clarimontis notum fieri volo presentibus et futuris quod Walterius clericus frater meus assensu et voluntate mea omniumque fratrum meorum dedit Deo et Gemmeticensi ecclesie in elemosinam ad victum monachorum in ecclesia sancti Petri sanctique Leonardi de Montethare Deo servientium totam decimam quam habebat apud Monthatheram et in Creisseio perpetuo possidendam Monachi autem nolentes eam nisi ex meo dono accipere rogaverunt ut quod frater meus ecclesie dederat et ego prebuissem Quorum pie petitioni libentissime prebens assensum decimam tocius mee terre de Montethare et de Creisseio in annona et vino et in omnibus omnino rebus de quibus debet dari decima Deo et Gemmeticensi ecclesie dedi et super altare sancti Petri principis apostolorum sanctique Leonardi cum fratre meo misi Nunc ergo successores meos et supplicando rogo et rogando supplico quod sicut instituta sua rata voluerint fore ita mea sinant firma permanere Et ut harum decimarum donatio rata habeatur presentes litteras sigillo meo inpressi Hujus rei testes sunt Haymardus capellanus Walerannus Tinel Gundacrus Hugo de Vilerss Hugo de Pratis Johannes de Monte Odo Veisdie Robertus Maior Rainaldus frater ejus Hugo de Rains et multi alii Data publice apud Creellum super Ysaram anno ab incarnatione Domini MCLXIIVII idus junii