Charter Document - 06400082
Charter Number: | 06400082 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1160 - 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Frogerus Dei gratia Sagiensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis imperpetuum Noverit universitas vestra nos concessisse et presentis scripti munimine confirmasse monachis Gemmeticensis ecclesie quicquid ipsi temporibus predecessorum nostrorum in ecclesiis vel altariis sive decimis in episcopatu Sagiensi habebant videlicet in ecclesia de Oysi xx solidos publice monete de vineis que sunt in dominio monachorum totam decimam de aliis vero duas partes de lino et de canabo duas partes de pomis duas partes ad purificationem sancte Marie partem de candelis sicut solebant habere in ecclesia de Wefume iii solidos publice monete ad natale Domini iii panes et iii capones ad purificationem beate Marie partem de candelis sicut solebant habere ad pascha xxx ova de hominibus feodi illorum duas partes decime lini et canabi in ecclesia de Coluncellis dimidiam partem omnium que ad altarium pertinent de lino autem et canabo sicut solebant habere in ecclesia de Waipre dimidiam partem oblationum de propriis hominibus suis ad natale Domini ad pascha ad ascensionem ad purificationem beate Marie dimidiam partem candelarum quas obtulerint in ecclesia ville que dicitur Donna Maria quicquid temporibus predecessorum nostrorum habuerunt Ne quis autem hanc nostre confirmationis paginam in posterum aliquatenus infirmare presumat sigilli nostri auctoritate eam corroborare dignum duximus Testibus Johanne Oximensi archidiacono Thoma de Sancto Paulo Osberno de Can clericis episcopi Dan priore sancte Banb Ricardo de Vals et Hugone de Condi