Charter Document - 06400081

Charter Document - 06400081


Charter Number: 06400081
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1158 - 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 27/11

Charter:

Ego Robertus Dei gratia Carnotensis episcopus per presentia scripta notum facimus tam presentibus quam futuris quod venerabilis frater noster Petrus Gemeticensis monasterii abbas adversus virum illustrem Robertum Drocensem comitem penes dominum papam Adrianum clamorem deposuit suggerens ei quod in terra Gemeticensis monasterii apud Beu renitentibus ejusdem monasterii fratribus castellum construxerat atque totum nemus et medietatem manerii quod vocatur Beu eis auferebat Deinde cum ex mandato domini pape prefatum comitem convenissemus et vocata utraque parte apud Nogentum ibi rationibus hinc inde auditis deinde propter evidentiorem rei cognitionem convenissemus apud Beu super ipsam terram ex assensu utriusque partis res traducta fuit ad subscriptam compositionem videlicet quod monachi habebunt propriam eam partem territorii de Beu quam via Drocensis tendens ad Coryletum Henrici dividit a castello de Beu Habebunt quoque illius partis hospites ab omni omnino consuetudine quietos liberos et immunes ita etiam quod si forte aliquis eorum aliquem de hominibus comitis vel aliquem alium vulneraverit vel occiderit et non detentus poterit inde evadere seque ultra pretaxatam viam in propriam monachorum partem recipere nulli omnino liceat eum eousque persequi vel ibi capere sed justiciam inde accipiet per manum monachi qui prior erit de Beu Verumtamen parvum nemus quod est in parte propria monachorum nec monachi nec comes nec eorum homines incident nec aliquo modo vastabunt sed communiter ad claustrum ville et castelli illud conservabunt Ea vero pars territorii de Beu que est ultra sepe dictam viam a parte castelli propria cedet comiti exceptis ecclesiis et hospitalicio monachis ibi manentibus ex nostro arbitrio et nostra dispositione dividendo Et ita est quod monachi habebunt decimam septimanam in omnibus reditibus mercati et furnorum decimam quoque frugum et censuum omniumque omnino redituum quos prenominatus comes vel heres suus in toto illo territorio habuerit vel per castellum de Beu excepto ecclesiarum jure adquirere poterit ita libere et quiete sicut idem comes novem suas habet septimanas Porro monachi habebunt totum teloneum olerum porrorum alliorum et unionum omniumque herbarum que venduntur et ad pulmentaria faciunt Feriam vero sancti Leodegarii communem habebunt monachi cum comite per medium Necnon ipsi monachi et eorum homines in nemoribus de territorio de Beu et in aliis sub garantia et tuitione comitis accipient ligna et nemora ad calefaciendum et hospitandum ubicumque homines comitis ea acceperint Quod si contigerit aliquem hominum monachorum alicubi disturbari comes ipsum tanquam aliquem de suis propriis hominibus requiret et liberabit Omnia vero pascua utriusque partis hominibus monachorum et hominibus comitis erunt communia quamdiu pascua fuerint Concessum est etiam ab utraque parte et statutum quod terre omnes que sunt de proprio territorio de Beu hinc inde inter comitem et monachos funiculo metientur et partientur per medium ita tamen ut agricola qui ante particionem terram diruperit et de memore extraxerit quiete eam habeat et excolat et domino cui terra illa in partem cesserit campi partem reddat In molendinis autem quos habet comes apud Ulmellos in fluvio qui dicitur Blesia habebunt monachi decimam septimanam in annona et denariis ita libere et quiete sicut comes habet suas novem septimanas quamdiu monachis placuerit mittere homines suos molere ad illos molendinos cum autem monachi noluerint homines suos ad molendinos comitis ire sed ad alios molendinos molere in molendinis comitis decimam nec habebunt nec reclamabunt amplius si aliquis hominum monachorum in molendinis comitis aliquid in moltura foris fecerit duplicem reddiderit molturam pro emendatione per manum prioris de Beu Monachi quidem de annona sua quam molere facient in prefatis molendinis comitis ad usum suum et ad usum proprie familie nequaquam dabunt molturam Et est insuper adnectendum quod nos rogavimus comitem ut concederet quod monachi ibi suam caperent decimam ubi ipsa capit suam campi partem Quibus precibus comes facile adquievit et sicut postulavimus benigne concessit Omnis nempe prepositus de Beu infra triduum quo preposituram acceperit faciet priori de Beu fidelitatem per sacramentum se legitime et fideliter observaturum Gemeticensibus monachis jura sua in prescriptis reditibus sicut in presenti scripto continetur nec se aliquo modo prepedit urum quominus eis ad integrum reddantur Siquidem comes Robertus vel quicumque terram tenebit heres suus ex devotione et recognitione etiam quod sepe dictum castellum in terra Gemeticensis monasterii est situm singulis annis in festo apostolorum Petri et Pauli decem solidatas cere tradet priori de Beu unde fiet cereus quem idem prior ad Gemeticense monasterium deferat ut accensus in die festo ad memoriam et honorem ibi effulgeat Pro quo beneficio et aliis a sepe dicto comite et comitissa sibi collatis jam et conferendis Gemeticensis conventus annis singulis eorum anniversaria celebrabit necnon et heredum anniversaria quicumque post ipsos terram tenuerint Quod ut ratum per succedentia tempora perseveret presentem paginam nostri sigilli impressione communivimus et corroboravimus

Source (click image below to view full size)