Charter Document - 06400080
Charter Number: | 06400080 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1158 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 24/10 |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex notum facimus universis presentibus atque futuris compositionem que inter abbatem Gemeticensis ecclesie Petrum et comitem Robertum fratrem nostrum de terra de Beu in presentia episcopi Carnotensis Roberti et per manum ejus facta fuit nos laudare et concedere Illam etiam partem quam sortita est dicta ecclesia in ipsa partitione nos in tutela et protectione regia accepimus nostrique sigilli auctoritate muniri et nominis nostri karactere precepimus consignari Actum publice Parisius anno incarnati Verbi MCLVIII astantibus in palatio nostro quorum sub titulata sunt nomina et signa S[ignum] comitis Theobaldi dapiferi nostri S[ignum] Guidonis buticularii S[ignum] Mathei camerarii S[ignum] Mathei constabularii Data per manum Hugonis cancellarii