Charter Document - 06400075
Charter Number: | 06400075 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1154 - 1164 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 693/1 |
Charter:
Hugo Dei gratia Rothomagensis archiepiscopus dilectis filiis suis Petro abbati Gemmeticensi ejusque successoribus et toti capitulo ejusdem monasterii in perpetuum Quelibet ecclesiarum beneficia vel decime tunc demum firme et stabiliter habentur cum pontificis de cujus parochia ea esse constiterit confirmata fuerint auctoritate Inde est dilecti in Domino filii quod duas partes decimarum totius terre et totius feodi Willelmi de Belmes que sita est apud Warengiervillam in parochia utriusque ecclesie ejusdem ville tam in messibus quam in aliis nascentibus terre quam canonice possidetis sicut in curia nostra disrationastis vobis in perpetuum habendam firmamus statuentes ne quis vos super eis temere inquietare presumat quod qui facere presumpserit omnipotentis Dei iram et ecclesiastici rigoris vindictam se noverit incursurum Ut ergo vobis quiete et stabiliter conservetur et integre reddatur eam vobis presenti scripto et sigilli nostri auctoritate confirmamus precipientes ne quis decimam terre matrimonii Benche filie ejusdem Willelmi que de eodem feodo esse dinoscitur a vobis alienare presumat sed integre et quiete vobis omnia reddantur quoniam quicumque inde aliquid vobis auferre temptaverit anathematis vinculo se noverit subjacere