Charter Document - 06400071
| Charter Number: | 06400071 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1140 - 1178 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Felix memorie custos est littera rem enim factam inconcussa veritate proloquitur Ego Symon comes Ebroicensis notum fieri volo tam presentibus quam futuris Ricardum de Moravilla et ejus heredes terram de Bosco Hauduc quam tenebat de Aaliz de Caneto et de heredibus suis ecclesie sancti Petri de Gemmetico pro anima sua et parentum suorum in perpetuam elemosinam donavisse Ego autem eorum precibus honestis obtemperans videlicet predicti Ricardi et Aaliz prememorata que idem utpote quod erat de suo feodo concessit ne res ita facta vacillet imposterum presenti scripto mandare dignum duxi et ipsam donationem confirmando sigillum meum apponi precepi salvo hommagio militis qui feodum de me tenebit Testes interfuerunt Fulco capellanus Hugo de Bacepiz senescallus Galterus Sine Napis Willelmus de Bouvilla Willelmus Calcaterra Robertus de Leuca
