Charter Document - 06400066

Charter Document - 06400066


Charter Number: 06400066
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 1140 - 1144
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Notum volo fieri omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Gaufridus reddo et concedo ecclesiam de Hotot cum decimis omnibus et rebus aliis ad eam pertinentibus Deo et sancto Petro et monachis Gemmeticensibus possidendam sine omni inquietudine sicut ego et pater meus Osbernus tenuimus et hoc pro salute et incolumitate mea et pro salute et remedio anime ipsius Et ut presens donatio vel redditio firma maneat dabuntur michi a monachis singulis quattuor modii annone nostre patrie duo vero scilicet ex hordeo et siligine alii autem ex avena Sed ob gratiam eorum dominorum habendam unum modium avene eis condo[na]vi usque ad decem annos Ut autem [hoc] strictius et securius teneatur datus [est] michi equus Alvredi famuli Gisleberti de Mara ab abbate et ab ejusdem monachis Ego autem jure jura[n]do coram omnibus fratribus illis manu posita super evangelia concessa promisi tenere et contra omnes defendere

Source (click image below to view full size)