Charter Document - 06400065

Charter Document - 06400065


Charter Number: 06400065
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1147 - 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Hugo Dei gratia Rothomagensis archiepiscopus tam presentibus quam futuris salutem in Domino Noverit universitas vestra quod Gaufridus filius Osberti presbiteri de Hototh corde compunctus ante nos veniens abjuravit in presentia nostra et in perpetuum quietas reliquit Deo et monachis Gemmeticensibus centum minas annone medietatem scilicet avene et reliquam medietatem annone alterius quas predicto Gaufrido in ecclesia de Hototh idem monachi annuatim reddebant quamvis injuste Similiter abjuravit eis et quietam in perpetuum reliquit terram de elemosina ejusdem ecclesie quam sicut predictam annonam se injuste tenuisse confessus est Quod ut ratum permaneat scripti nostri munimine et sigilli attestatione confirmamus Hujus rei testes sunt Gaufridus Rothomagensis ecclesie decanus Egidius archidiaconus Radulfus sacrista Rainaldus de Sancto Amando

Source (click image below to view full size)