Charter Document - 06400064
Charter Number: | 06400064 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1139 - 1142 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Theobaldus Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus et totius Anglie primas venerabili fratri et amico H[enrico] eadem gratia Wintoniensi episcopo salutem et amorem Monachi Gemmeticenses nos nuper adierunt obnixe postulantes a nobis testificationem veritatis super conventione de terra de Haringia que inter vos nobis assistentibus facta est Nos igitur salva pace vestra simpliciter quod inde meminimus fatemur Recordamur siquidem quod idem monachi pro eadem terra in pace et quiete possidenda in perpetuum c marcas pacti sunt vobis persolvere e quibus xx marcas vestri gratia nobis si placeat recordari con donastis Aliam super hoc pactionem vobis factam vel de vivo vel aliunde aut nos aut alii qui huic negotio nobiscum interfuerunt nullatenus reminiscimur Hoc audivimus hoc testamur Ex conventione sane pro hoc nichil aliud vobis debent ex gratia vero quicquid libet rationabiliter et quicquid ipsi possunt Sit igitur ratum deinceps quod coram tot testibus actum dinoscitur et corroboranti quod ante a vobis cautum et firmatum est beatitudinem eternam nobis Deus concedere et corrobora dignetur Valete