Charter Document - 06400058

Charter Document - 06400058


Charter Number: 06400058
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1129
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Memorie posterorum commendandum decrevimus quod monachi Gemeticensis ecclesie calumniabuntur monachis sancti Vincentii ecclesiam de Curtgazeni et ecclesiam de Sagona Unde factum est illis facientibus clamorem ad episcopum ut ipse domnus Wido episcopus Cenomannensis et Gemeticensibus monachis et monachis sancti Vincentii diem ad placitandum constitueret designaret et locum et horam Diem ut aliis relictis quibusque negotiis utrique ad placitandum in die determinata paratiores haberentur Locum ut quo convenire deberent non ignorarent parum enim profuisset diem placiti denominasse nisi designaretur et locus Horam ne in aliquo aliqua dubietas permaneret Dies igitur fuit in qua placitare utrique monachi debuerunt octava omnium sanctorum locus curia episcopi in urbe Cenomannica Appropinquante itaque termino placiti monachi Gemeticensis ecclesie cum abbate suo nomine [] ad urbem Cenomanicam pridie quam placitum fieri deberet convenerunt Noctevero eadem circa mediam partem noctis ipsi monachi Gemeticenses cum suo abbate recedentes non expectaverunt placitum quod de predictis calumniis cum monachis sancti Vincentii facere debebant Quid vero cause extiterit ut taliter recederent nos nescimus Hoc vero solum scimus quia monachi sancti Vincentii in die prenominata in octavis omnium sanctorum et loco in curia domni Widonis episcopi et hora competenti presentes fuerunt respondere parati predictis monachis de supramemoratis calumniis Sed sicut superius diximus quia ipsi monachi Gemeticenses recesserant nullus inventus est qui cum monachis sancti Vincentii de predictis calumniis placitaret Hoc viderunt et audierunt isti domnus Wido episcopus domnus Daniel abbas Ebronensis domnus Johannes sancti Nicolai Andegavis domnus Wilhelmus de Beria abbas sancti Vincentii Viderunt etiam et hoc Paganus decanus Hugo de Lavardino Gradulphus Wilhelmus Burellus archidiaconi Willelmus Muschet archipresbiter Ansgerius cantor sancti Juliani Paganus Aldricus canonicus ejusdem ecclesie Robertus Calamus cantor sancti Petri de Curia Paganus de Chalis Wilhelmus de Ambreriis Paganus filius Ildeberti et Vicherius clerici Cum domno Wilhelmo de Beria abbate sancti Vincentii qui totam hujus calomnie sustinuit oppressionem fuerunt isti de suis monachis Rodulfus prior Albertus Ambrosius Willelmus Rufus Affuerunt etiam et alii tam clerici quam milites quorum nomina longum duximus enarrare Hoc factum est vi idus novembris Widone Cenomannorum episcopo Ulgerio Andegavorum episcopo Gaufrido comite Turonorum Andegavorum et Cenomannorum patre suo Fulcone rege Jerosolymorum Anno ab incarnatione Domini MCXXIX

Source (click image below to view full size)