Charter Document - 06400056

Charter Document - 06400056


Charter Number: 06400056
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1128
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 1574/6

Charter:

Notum sit omnibus fidelibus tam presentibus quam futuris quod Guidardus miles cognomine Pontelinus de Farcis pro redemptione anime sue animeque sue conjugis Eremburgis atque suorum infancium cum cunctis suis predecessoribus sancto Petro Gemetensi ac abbati v atque communi capitulo terram suam totam que est apud Sanctum Martinum secus Medenti opidum tali tenore et ratione dedit quod ipsi omnes jam predicti fratres fuerint atque participationem cum omnibus fratribus sancti Petri apostoli de omnibus bonis ecclesie semper habuerint et adhuc cum ipse Guidardus esse voluerit monachus absque pecunia ab abbate et ab omnibus fratribus recipietur Illud siquidem donum super altare Sancte Marie ipse filiis suis concedentibus atque videntibus Hugone Guidardo in die solempnitatis omnium sanctorum dedit Pro hac re dominus abbas v sexaginta solidos et quendam palefridum Guidardo dedit et filio suo Guidardo quandam tunicam de vii solidis tribuit Ex parte abbatis Paganus de Genesvilla et Fulco filius ejus fuerunt et clientes abbatis Signum patris G[uidardi] Signum filii H[ugonis] Signum tertii filii G[uidardi] Hoc iterum donum dominus Guasco Pissiaci cum uxore sua Sanscelina et Guasco filius ejus [] suis filiis in sua domu apud domos in nocte festi Sancti Martini [] diei festo libenter concessit Domnus abbas sciens quod [] de feudo Guasconis erat Guasconi sueque conjugi atque [filiis] suis sexaginta et duos solidos tribuit causa terram jam dictam concedendi Hujus rei testes ex parte Guasconis Guillelmus Sagittarius Radulfus filius Rodberti prepositi Pisiaci ex parte abbatis Rogerius monachus Radulfus sacerdos Signum Guillelmi Signum Guasconis patris Fulco de Sancto Martino Guidardus de Farcis Signum Sansceline Signum Guasconis filii Signum Gualterii Signum Odmundi Signum Rodberti Signum Gaufridi

Source (click image below to view full size)