Charter Document - 06400055
Charter Number: | 06400055 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1119 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 31/6 |
Charter:
Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo nono decimo ista conventio facta est inter [Ursonem abbatem Gem]meticensem et Herbertum Lexoviensem Guillelmus Niger regis Anglorum scilicet disp[en]sator apud Hausvillam de supradicto abbate habebat terram quam []centia in vadimonium usque ad xxx annos in manus predicti Herberti misit ab eodem pro ipsa receptis tri[gint]a denariorum Rotomagentium libris Abbas vero cum hoc audisset [] de illos qui hoc fecerant causari vel discutere et quoniam tunc temporis illud ipse negocium aliter nequivit melius disponere tandem inter ipsos hujusmodi con[vencio] [] pervenit ut ipsi Herberto abbas predictus vadimonium usque ad prefinitum tempus concederet tali conditione ut ex eadem terra servicium omne debitum isdem Herbertus eidem abbati persolveret atque inde in omnibus ei fidelis existeret vel si infra terminum fortuitu obiret pecuniam supranominatam seu illud terre vadimonium sibi contraditum seu quicquid ipso die in illa terra suum fuerit aut super edificaverit monachis Gemmeticensibus pro redemptione anime sue relinqueret Si vero ante eumdem terminum sepe dictus Herbertus non obierit peracto termino abbas vel monachi qui tunc temporis vixerint pecuniam denominatam eidem reddent et vadimonium seu terram illam in dominio suo recipient donec Guillelmus prefatus sive sui heredes pecuniam ipsam predictis monachis persolvant Et tunc tamen ipse Herbertus septem libris denariorum receptis ab ipso abbate seu a monachis quas abbati tradidit et ipse abbas tradiderat supradicto Guillelmo pro eadem terra totidem cujusdam causa conflictus qui inter ipsos Herbertum scilicet et Guillelmum extiterat receptis septem libris exceptis aliis triginta supradictis [et preterea] solutis omnibus si qua sibi per injuriam de ea terra ex torquebuntur tunc ipse Herbertus quicquid in illa terra suum fuerit vel antea super edificaverit vel jure sibi acciderit de ipsa tollet si ita voluerit et non a monachis sive ab heredibus ab ejusde[m r]edemptum fuerit seu sponte sua illud relinquere voluerit Ista itaque conventio ut inter ipsum et monachos certior securior existeret ex hoc inde Herbertus cirographum hoc fieri [roga]vit Ex utraque igitur parte presentes huic conventioni testes fuerunt isti quorum nomina hic inferius sunt descripta ex parte abbatis Rodbertus de Bosth Hugo Picart Rodbertus de Ceir[isi] Herveus de Osiaco Geroldus Targa Ernulfus cubicularius Siricus Maisnil Guillelmus Durus Dens [] Ascelinus Ascia Vuillelmus filius Ascelini Rodulfus Forhaiet Germundus Medantinus Ex parte Herberti Lexoviensis Erchembaldus presbiter Galterus filius Durandi Rodulfus Postel Hugo de Vern[] Richardus filius Baldrici Galterus dapifer Osbernus Parage Galterus Pavelr[] Anfridus filius Suplice Robertus Largus