Charter Document - 06400054
| Charter Number: | 06400054 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1111 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 31/5 |
Charter:
In nomine Domini Propter futurorum cautelam annotamus anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo undecimo tertio die post festivitatem sancti Remigii conventionem inter domnum Ursonem abbatem Gemmeticensem et Rainaldum de Sancta Helena factam in communi capitulo predicto die de terra quam ipse Rainaldus tenebat in Crutis Rainaldus enim terram illam commisit abbati termino decem annorum annuatim pro ea recipiens in festivitate sancti Remigii viginti solidos Quodsi eidem Rainaldo placuerit finito hoc termino dare eam alicui parenti suo dabit abbate retrahente quicquid super fecerit Si autem dare non placuerit dimittet eam sancte Marie et sancto Petro Gemmeticensi pro remedio anime sue Horum testes sunt ex parte Rainaldi Hu[go] presbiter Willelmus Picoth et duo filii ejus Rainaldus et Rotbertus Rainaldus Puniant Rotbertus filius Radulfi ex parte abbatis Radulfus Salomon Radulfus filius Osmundi Robertus de Camino Hugo Picart Willelmus Clarel
