Charter Document - 06400052

Charter Document - 06400052


Charter Number: 06400052
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1100 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 31/2

Charter:

Albertus monachus Sancti Petri Gemmeticensis emit a quodam milite nomine Fulcone decimam Gauville et ea que pertinent ad ecclesiam prefati maisnelli Insuper emit ab eodem milite tantum terre quantum iiii boves possunt arare in tribus temporibus anni juxta consuetudinem agricolarum Dedit autem pro his omnibus vi libras denariorum frater jam dictus Emptionem siquidem hujusmodi Gislebertus senior in cujus honore illa villa sita est stabilem fore in perpetuum concessit Mortuo autem Fulcone Guarinus frater illius totam emptionem jam dictam auferens nostre ecclesie tanquam heres in dominio suo saisivit Denique sepe et multum apud Deum item apud homines querimoniam fecimus nec tamen quamdiu vixit ille id quod nostrum erat habere potuimus Postmodum illo defuncto ad filium ejus nomine Gislebertum paterna hereditas transiit Qui sicut pater suus nobis eandem injuriam et ipse intulit Hic vero sagitta percussus cum militibus insidias faceret quicquid nobis auferebat reddidit Deinde jam proximus morti monachilem habitum postulans suscepit ex ipsius vulneris ictu occubuit Gemmeticum delatum sicut nostrum monachum sepulture tradidimus Hanc cartulam ego Gislebertus manu mea confirmo et itidem uxor mea et duo filii mei Gislebertus et Riboldus astruunt Ego Hugo frater defuncti hoc ipsum confirmo et frater meus Gausfridus Hujus autem rei sunt testes Willelmus de Curtellis Berardus de Carnellis Baldricus Cle Walterus filius Ricardi Fulcone Willelmus de Falc et alii plures Ex parte sancti Petri Gervasius Vivianus et Gausfridus nepos Gervasii Signum Hugonis

Source (click image below to view full size)