Charter Document - 06400051
Charter Number: | 06400051 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1100 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 31/3 |
Charter:
Tedboldus de Gauvilla concessit dando Gemmeticensi ecclesie decimam suam in villa eadem pro antecessorum suorum requie animarum simul et sue suorumque filiorum datis ei a monachis in caritate centum Carnotensium denariorum solidis eo pacto quod si ipse monachicum ibi habere voluerit habitum ei monachi concessum concedent Si vero vel noluerit vel morte preventus accipere non poterit cuidam filio ejus clerico facto cum ad intelligibiles pervenerit annos si clerici officio fungi noverit quod patri concesserant concedent Hujus conventionis et dati ex parte Tedboldi testes sunt Engelerius presbiter et Rogerius Cornutus ejus sororius ex monachorum vero Godefridus de Vernuil et Mascelinus de Cepellaria de hominibus autem Gemmeticensibus Robertus Filiolus Robertus de Maloie Gislebertus frater ejus Guesdon et alii quam plures Basilia uxor Teubout de Gavilla concedit decimam quam maritus ejus dedit sancto Petro de Jumeges et filii sui Garin et Christianus Hoc testatur Rogerius Cornu et Godefridus pretor de Vernolio Veteri et Mascelinus de Cepellaria et Johannes et Garinus filii ejus et Robertus nepos Aubergie et Odo nepos Mascelini de Cepellaria