Charter Document - 06400046

Charter Document - 06400046


Charter Number: 06400046
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 1001 - 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 1576/1

Charter:

Ad cautelam pos[] ad testificabilem confirmationem earum rer[um] quas nos Gemmeticenses recuperavimus apud Sanctum Martinum a Rogerio Rufo injuste tenente et post recuperationem a nepote suo Herveo injustius calumniante placuit confirmabile cyrografum facere Predictus namque Rogerius cognoscens se res sancti Petri injuste tenuisse reddidit sancto Petro torcular unum et vineam et villanum unum et mansiones et quicquid tenebat de feudo sancti Petri acceptis… marca una argenti et equo uno ut inperpetuum omnis de hoc calumnia amputaretur Postea vero Herveus ejusdem Rogerii nepos predictas res calumnians non modicum nos inquietavit Cujus molestiam nos ferre nolentes diratiocinationem inivimus eum eo coram Galensibus Ipse autem vincere se desperans petiit equum sibi a nobis dari et xx quinque libras Medantensium dans nobis fide jussores Herbertum filium Walterii et Teduinum de Porta cum matre et fratribus et sororibus quod nunquam amplius quicquam earum rerum calumniarentur et si ab alio aliquo quicquam calumnie in his rebus oriretur quod ipse eam sancto Petro quietaret Hujus confirmationis testes [sunt] Walterius Hai Odo de Morenviler Hugo filius Waleranni Ivo dapifer Johannes filius Stephani et Warnerius frater ejus Ilarius prepositus Herbertus filius Vualterii Rotbertus filius Vualterii Hugo frater ejus Rotbertus Calvus Signum Paganum Crassum Signum Eustachii Signum Hugonis Sinepecunia Signum Vuillelmi filium Petri Signum Teduini de Porta Signum Hugonis Bovenei Signum Hervei [Signum] Heremburge matris ejus Tetrea soror ejus Rogerius frater ejus

Source (click image below to view full size)