Charter Document - 06400042

Charter Document - 06400042


Charter Number: 06400042
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1045 - 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 31/1

Charter:

Bone memorie Rotbertus abbas Gemmeticensis cenobii ceterique fratres ejusdem loci conventionem cum Hugone de Muntfort fecerunt scilicet de Licteltot terra sancti Petri quam tenebat Adhemarus quidam famulus ipsorum Hunc denique Hademarum cum eadem terra tradiderunt jam nominato Hugoni ad possidendum quamdiu ipse Hugo vixerit Cum vero vitam finierit terra omnis quieta integraque ad locum sancti Petri ad monachos revertetur Ipse autem Adhemarus nulli alii ex illo beneficio nisi soli Hugoni servire debet eo modo ut isdem Hugo ab omni inquietudine vel calumpnia quietam eam ac liberam faciat reliquaque bona sancti Petri que sibi vicina sunt custodiat et defendat Hademaro vero sive suo heredi nequaquam eam tollet pro qualibet occasione vel commisso aliquo quod emendare de sua pecunia aut de sui corporis satisfactione possit Et ad hec confirmanda factum est ambarum partium testimoniale scriptum unam eandemque rationem habens unum in loco sancti Petri servatur alterum supradictus Hugo secum retinet tali modo ut si ipse illud perdiderit perdet similiter et terram de qua loquimur

Source (click image below to view full size)