Charter Document - 06400040
| Charter Number: | 06400040 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1099 - 1100 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 1703/1 |
Charter:
Millesimo XCIX anno incarnationis dominice Ego Gilbertus filius Rotberti archidiaconi Ebroicensis filium meum nomine Hugonem sub regula sancti Benedicti militaturum summo regi apud cenobium Sancte Marie Gemmetici devota mente obtuli Postmodum vero in eadem die pro susceptione pueri pro anima Balduini episcopi Ebroice urbis patris quoque mei matrisque Adelidis parentumque meorum ceterorum item ob indulgentiam meorum excessum ecclesiam Sancti Martini de Roveris cum universa decima ibidem adjacente cum duobus item hospitibus prefato cenobio sine qualibet calumnia in perpetuum reddidi Hec omnia nanque secundum paternam vestituram ex dominio ejusdem ecclesie mihi successerant Ista nimirum acta sunt domi[no Ta]nchardo abbate curam pastoralem in predicto loco administrante sub presentia domni Guillelmi archiepiscopi Rotomagine civitatis Nomina vero eorum qui hujusce rei testimonium asserunt ista sunt ex parte archiepiscopi Fulbertus archidiaconus Benedictus archidiaconus Richardus archidiaconus Osmundus dapifer Rainaldus filius Pagani Hugo decanus ex parte abbatis Guimundus de Trubevilla Giraldus Fulco Guarnerius Teodericus Gualterius cubicularius Odo Napier Richardus de Hausvilla Osbernus Delcart
