Charter Document - 06400039
| Charter Number: | 06400039 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1097 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 32/1 |
Charter:
Propter quorundam hominum improborum temeritatem qui majorum suorum dicta vel facta quodam proterve mentis annisu semper aut depravare aut ex toto in nichilum redigere solent hactenus in terris laudandus mos inolevit ut universi fideles omne quod sibi aut posteris suis utile fore credunt membranis diligenter tradere ob memoriam rerum gestarum studeant Hujus igitur moris emulator esse desiderans venerabilis memorie Tancardus nomine abbas sancti Petri Gemmeticensis notum cupit fieri omnibus fidelibus christianis quomodo quidam miles nomine Odardus a sanctis venerandisque Ierosolimorum locis rediens quoddam suum alodium infra terminos Longe Ville constitutum quod sibi materne hereditatis jure acciderat supradicto Gemmeticensi loco priusquam ibi monachus efficeretur presente fratre suo Ricardo hoc concedente atque omnibus ceteris suis contribulibus contradiderit Constat autem illud taliter alodium sicut subter annotare curabimus cultura scilicet quedam habens duodecim diurnales id est quantum carruca xii diebus arare potest tria quoque arpenta vinee unum tantummodo quartarium minus habentia ex quibus tamen unum retinet arpentarium quidam Godefredus in feodo Habebitur etiam censum ex ipso alodio per unum quoque annum de quibusdam hominibus sex solidorum duobus solummodo nummis inde remanentibus sex quoque capones ii sextarios et i minam de oblatis et quandocunque citius molendinum de Cantarana duraverit vel quamlibet molturam fecerit octo sextarios annone persolvet Sciendum vero est quia si quislibet huic dato contraire aut refragare temptaverit quod Ricardus frater predicti Odardi contra omnes homines de ratiocinanti propter hoc quod illi omne residuum sue hereditatis isdem Odardus concessit atque exinde presentem ipse Ricardus manu propria cartam firmavit et postea super altare sancte Marie imposuit anno ab incarnatione Domini millesimo nonagesimo vii indictione quinta die nativitatis sancti Baptiste Johannis Hujus rei testes sunt Hugo Bursarth Vualterius filius Isabel Ricardus filius Henrici Gerelinus filius Adellini Raulfus frater ejus Vuillelmus filius Vuarengerii Raulfus filius Hamengel Isti fuerunt ex parte Ricardi ex parte vero monachorum Raulfus filius Salomonis Ragnulfus Marascal Robertus Quoquus Vuillelmus filius ejus Gislebertus de [Vuarvuenna] Vuillelmus Job V[ual]terus cubicularius Rob[ertus filius] Odonis Fulco filius [] et multi alii
