Charter Document - 06400034
Charter Number: | 06400034 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1086 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 1433/2 |
Charter:
Notum sit omnibus quia anno ab incarnatione Domini millesimo LXXXVI convenerunt ante Rotbertum de Bellismo in aula ipsius Bellismi abbas Sancti Petri Gemeticensis Guntardus et abbas Sancti Maximini Aurelianensis Falco ad placitum nominatum de calumniis de Domna Maria definiendum secundum judicium predicte curie Ibi ergo congregatis tam prece quam admonitione Rotberti Bellismensis pluribus abbatibus et monachis multisque baronibus laicis ipsius curie judicio decretum est ut abbas Sancti Petri Gemeticensis de rebus de Domna Maria saisitus remaneret Hujus autem placiti judices fuerunt domnus abbas Rotbertus Sagii et Mainerius abbas Sancti Ebrulfi et Johel abbas Sancti Petri Culture De laicis domnus Olivarius de Merlo et Rainaldus de Nonant et Gervasius de Damfront et Gulferius de Villerio et Picot de Saio Rainaldus de Caululo et Petrus frater ejus et Hamelinus de Alta Noxia et Hugo de Cormerio et multi alii Ex parte abbatis Sancti Maximini fuerunt et viderunt et audierunt Odo de Clino Camppo et Gualterius filius Gualterii et Gausfridus vicarius et Radulfus de Pratis et Radulfus Malherba Hoc judicium factum est in dominica sequente Pentecosten predicti anni Signum Rotberti de Bellismo Signum Olivarii Signum Rainaldi de Nonanto Signum Gulferii Signum Picot Signum Gervasii Signum Hamelini