Charter Document - 06400031
| Charter Number: | 06400031 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1060 - 1066 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Nutu Dei moderantis omnia ego Willelmus dux Normannorum notum fieri volo catholice filiis ecclesie quod secundum clementissimi Redemptoris nostri preceptum qui ad dandum suos esse promptos hortatur fideles quoddam beneficium id est terciam partem de Maltevilla et duo hospicia in Hardenvilla et ut plenius ac verius intelligatur quecumque Theodericus in Calcivo territorio jure hereditario possidebat omnia Deo et Sancto Petro Gemmeticensi trado concedo perpetimque possidenda attribuo videlicet pro anime patris mei Rotberti gloriosi comitis necnon mee redemptione pro ipsius quoque Theoderici salvatione ut habeant teneant ac perpetuo Gemmeticenses monachi libera quietaque possideant Do etiam medietatem decime quam Gerardus filius Anscharii in Hanisiis tenere solebat ipso denique Gerardo rogante consentiente atque accipiente pro ea denariorum septem libras cum equo quadraginta solidis empto annuente Willelmo episcopo Ebroicensis urbis datis ei pro consensu viginti solidis Prebet Willelmus meo permissu apostolorum principi in Amundevilla terram arabilem quantum sufficit uni carruce et sex acres silve atque sex homines liberos qui vocantur allodarii ecclesiam quoque Sancti Vedasti cum omni decima ad ipsam pertinente necnon viginti ii acres allodii in Hotot Item Willelmus Gerardus Millo quod habent in ecclesia ejusdem ville Hotot cum appendiciis ejus Sancto Petro tribuunt acres c alodii in Belnaco Willelmus et Gerardus concedunt cum omnibus que in ea villa tam in ecclesia quam in silva sive in aqua seu in molendino possidere videntur Walterus et Malgerius acres CC Hugo et Walterius alter acres c cum omnibus que ad eos pertinent tam in ecclesia quam in silva sive in aqua seu molendino largiuntur Gunfredus tribuit sue terre decimam Willelmus de Folliniaco decimam quam in eadem villa tenere dignoscitur donat Rotbertus comes de Au duas domos secus mare in portu qui vocatur Ultrisportensis cum eadem consuetudine quam habet ipse met in eodem portu cum duobus piscatoriis navibus et pari piscium emptione sopita telonei interrogatione Sancto Petro largitur voluntarie Ascelinus clericus que habet in Botevilla tam in silva quam in plano sive in ecclesia prebet Willelmus de Sachenvilla terram Nusmient vocitatem que Vualsiardo est proxima concedit Dat Ricardus filius Gisleberti comitis Deo et Sancto Petro omnem decimam quam tenere solebat Adselinus clericus in Druella decimam scilicet ecclesie cum sepultura et decimam molendini de Roseto et quam nunquam tenuit Adscelinus decimam silve de Druella pro remedio anime sue et patris sui atque conjugis sue et liberorum Hec omnia quasi a me tradita manu confirmo propria et ut inviolata permaneant confirmans ego ipse fidelibus meis trado confirmanda Signum Anschecel Signum Rotberti Mauritonii Signum Willelmi comitis Normannie Walterius Gifart pater et Walterius filius ejus Signum Willelmi filii Osberni Signum Ricardi comitis Signum Godehildis Signum Salomon Signum Johannis episcopi Abrincatense Signum Hugonis Munfort Hugonis de Grentevilla Signum Rogerii de Monte Gomerico Signum Mathildis uxoris ejus Signum Rodulfi camerarii Signum episcopi Willelmi Ebroicensis Signum Girardi pincerne Signum Ragnulfi camerarii Signum Willelmi Mallet Signum Rotberti filii ejus Dant Griponis filii Radulfus atque Goisfridus duas partes decime quam habent in Vuinemervilla consensu Rotberti militis ad quem pertinet decime dominium Signum Roberti Signum Raudulfi Signum Goisfridi Godeboldus dat Deo et Sancto Petro ea que habebat in Botevilla partem scilicet suam in ecclesia et in decima favente domino suo Willelmo de Grainvilla Signum Willelmi de Grainvilla Signum Vualterii filii ejus Adelis uxor ejus Signum Godeboldi Signum Willelmi presbiteri Hugo pater ejus Haymeldis mater Signum Rogerii filii Turaldi Gislebertus filius Walterii Rogerius filius Gonfredi Willelmus Tallebot Willelmus Judas Hetbrand Radulfus Lunetot
