Charter Document - 06400030
Charter Number: | 06400030 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1077 - 1078 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 136/1 |
Charter:
Anno millesimo septuagesimo septimo ab incarnatione Domini regnante Philippo apud Francos Willelmo autem Normannorum duce apud Anglos concessit Paganus sancto Petro Gemmeticensi et abbati Rotberto et monachis pretium quod pro palo sive paxillo exigitur a quo navis sive bacas religatur et mutationem paxilli supra et infra in tota terra sua adjacente Sequane et teloneum vini et decimam vinearum sancti Petri de Maiseii et super mutacionem et sciphum in quo ove colliguntur quamvis in vineis sancti Petri non colligerentur et quicquid ex hominibus vel ex rebus sancti Petri ex debito exigebat pro salute anime sue et uxoris et filiorum sumpto a supradicto abbate pro hac concessione equo quattuor librarum Walterius Paganus Rainsendis uxor ejus Galterius filius ejus Clarenbaldus Amis Hersent Herbertus clericus Galterius Morenviler Robertus filius Wlatessen Odo Morenviler Gozselinus Modicus Guillelmus Turoldus filius Razsonis Hugo filius Rozselini Ansfredus prepositus Odinus Robertus Ansfre[di filius] Guillelmus Cocus Salomon Gualterus filius Maienart Hugo filius Razsoni Rotbertus Mesnil filius Rodulfi Guillelmus Robertus filius Maienart Signum Willelmi Rufini Signum Goisfredi Leinart Signum Vualterii filii [Ansfredi] Signum Nanteri Signum Letherius Signum Goisfredi de Calv[o] Testimoniorum nomina Willelmus Job Ansfredus prepositus Salomon Rotbertus Quocus Rodulfus portarius Gerardus Haneiseis Fulbertus Haineiseis Winemarus Rotbertus Dodo