Charter Document - 06400026

Charter Document - 06400026


Charter Number: 06400026
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1056
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Ego Mellendis castelli comes Hugo natus patre Waleranno laudo Deum et benedico qui me constituit in honore paterno Ut igitur Deus mihi conservet honorem terrenum et concedet eternum do pro anima patris et matris mee liberum transitum navibus monachorum Gemmeticensium vinum eorum portantium absque ulla querela in perpetuum Ideoque accipio ab abbate loci illius Rotberto [] societatem orationum ut prosint mihi ad anime me remedium Qui vero hoc ultra violaverit pactum cum Juda traditore et cum Dathan et Abiron precipitetur in infernum Facta est ista conventio apud Mellende castellum anno millesimo quinquagesimo sexto ab incarnato Deo mense octobris Ut autem firma sit signavi ego Hugo cartam manu propria et fidelibus meis tradidi signandam Signum comitis Hugonis Mellendis Item ego Hugo Mellendis comes relaxo dimittens sancto Petro sciphum quem de vineis ejus solebam cotidie racemis tempore vindemie habere plenum Et si quis hoc donum post meum dicessum violare temptaverit perpetue subjaceat excommunicationi Testes sunt hujus donacionis Tetbaldus nepos Goifredi Rotbertus filius Rotberti Odarus Gilebertus Ricardus Rotbertus de Fraxinis Hugo Sinepecunia Hugo filius Norboldi Walterius filius Walterii Arnulfus Rainaldus nepos comitis Odardus filius Johannis Johannes prepositus

Source (click image below to view full size)