Charter Document - 06400025

Charter Document - 06400025


Charter Number: 06400025
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1046 - 1066
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 812/1

Charter:

Cum apud Christianissimos non pauci inter primates regni celestis concives vere pro benefitiis habentur quique vero hoc mereantur pro sue conversationis modulo quoquomodo fiat Deus cujus providentia que sunt sancta proveniunt illo elemosinis instantes gloriosius sublimare ac remunerare non desistit Dum enim acheus elemosinam latinus autem misericordiam sonat Beati misericordes inquit id est elemosinam sectantes quoniam misericordiam consequentur rursumque Dominus Agite elemosinam et omnia munda sunt vobis et alibi Benefacit anime sue vir misericors Quorum igitur et aliorum divinitatis verborum reminiscens ego Gislebertus Dei cola et sanctorum servus sub hujus regni principis Willelmi potestate constitutus mortisque periculorum non oblitus benefitium Alsvillam scilicet quam a predicto meo domino militans obtineo Sancto Petro apostolorum principi tribuo Et quoniam inestimabilis pro quantitate sui ipsa terra a vicinis loci dicitur a monachis Gemmeticensibus ducentas denariorum libras et unum equum viginti librarum atque untias auri duas accepi et hec pro pauco quoniam transitiva habenda sunt Sed quod carius in rebus computatur et quod melius eligitur pro remediis animarum Richardi magni principis scilicet Wilelmi quoque Normannie domini mei gloriosi ducis nunc in vita gratia Dei viventis atque patris mei et matris necnon mee meeque conjugis ac natorum devotius hoc ago quam cupidus aviditate muneris detineor Nam notum fore tam presentibus quam futuris viventium cupio quatinus omnia superius et inferius ipsi ville adjacentia sive pertinentia ea ratione dono ut si quis hanc donationis cartulam infringere quod minime credo presumpserit omni maledictioni subjaceat atque mille libras auri comiti et sexaginta milia argenti ecclesie persolvat et de cetero in perpetuum cum omni posteritate sui servus fiat Ut autem hec scriptio firma maneat istorum manibus traditur roboranda quorum ista sunt nomina Signum Gilberti Crispini et conjugis ejus Signum Vuillelmi Nortmannie comitis Signum Vuillelmi Ebroicensis episcopi Signum Vuillelmi filii Osberni Signum Stigandi dapiferi Signum Hugonis pincerne Signum Salomonis Signum Ricardi Vuarini filii

Source (click image below to view full size)