Charter Document - 06400023

Charter Document - 06400023


Charter Number: 06400023
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1044 - 1051
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris per succedentia tempora fidelibus quod ego Rotbertus abbas Gemmetensium prius postmodum vero sancte Londoniorum sedis presul factus dederim librum hunc Sancte Marie in hoc mihi commisso monachorum sancti Petri cenobio ad honorem sanctorum quorum hic mentio agitur et ob memoriale mei ut hic in perpetuum habeatur Quem si quis vi vel dolo seu quoquo modo isti loco subtraxerit anime sue propter quod fecerit detrimentum patiatur atque de libro viventium deleatur et cum justis non scribatur et severissima excommunicatione damnetur qui vel unum de palliis que dedi isti loco subtraxerit sive alia ornamenta candelabra argentea seu aurum de tabula Amen

Source (click image below to view full size)