Charter Document - 06400022
| Charter Number: | 06400022 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1043 - 1048 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 30/3 |
Charter:
In nomine summe et individue trinitatis Ego Rogerius quem dicunt de Monte Gummeri Notum esse volo fidelibus cunctis presentibus atque futuris quod quidam meus fidelis Goisfredus nomine filius Gotselini Stantuin presentem vitam omnimodo despitiens futuramque adquirere cupiens Spiritu Sancto sibi inspira[nte] seculum istud sua sponte meoque consensu dereliquid transitorium atque in Gemmetico monasterio habitum suscepit monachicum Is itaque Goisfredus alodum possidebat in villa que dicitur Fontanas et inde michi serviebat pro eo quod ipse alodus in mea ditione manebat Quem ego illius rogatu atque precatu solidum ac quietum Deo concedo et sancto Petro in Gemmetico monasterio ubi monachus effectus est Pro hac quoque donatione accepi ab abbate loci illius Godefredo nomine atque ab ipso Goisfredo unum equum xxx librarum necnon unum halberc vii librarum Et ut hec mea donatio firma semper perseveret manu propria eam firmavi dominoque meo comiti ac ejus fidelibus firmandam tradidi Signum Willelmi comitis Normannorum Signum Rogerii Montemgomerii Signum Widonis comitis Signum Willelmi comitis Vilcasini Signum Willelmi Archensis comitis Signum Willelmi filii Osberni
