Charter Document - 06400019

Charter Document - 06400019


Charter Number: 06400019
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1038 - 1039
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Ego Ricardus Rotberti Archiepiscopi filius notum cunctis sancte Dei ecclesie fidelibus presentibus atque futuris cupio fieri quod adientes me Gemmeticensis loci venerabiles monachi supplici devotione petierunt quatinus unius molendini aream in mea ditione pro mee anime remedio eis concederem Quod ipse sagaci consideratione cordis archano perlustrans atque ad extremum ultimi judicii examen perspiciens adjucavi eorum precibus annuere peticionemque adimplere sciens de remuneratione bona operantium sic fore scriptum Que enim seminaverit homo in hoc seculo hec et metet in futuro itemque Dominus in evangelio Facite inquit vobis amicos de mammona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula His denique verbis instigatus consolatoriis pro anime mee necnon Ricardi comitis atque Rotberti filiique ejus Vuillelmi ac patris mei scilicet Rotberti archiepiscopi amminiculo in inferiori parte civitatis Ebroice supra flumen quod vocatur Hyton perhenne dedi sancto Petro in Gemmetico unius molendini sessionem inibique Deo famulantibus tradidi possidendam ut habeant teneant et possideant quandiu variis hic mundus volvetur successibus Quod si quis tartareis furiis diabolo incitante quoquo conamine a loco quod absit abstulerit primo vindicem superni Dei iram incurrat ac demum a cetu sanctorum sejunctus Judeque traditoris consortium indeptus cum diabolo perpetuis averni incendiis tradatur urendus nisi satisfecerit Qui si desipuerit centum solidos auri loco persolvens a nefando neve solvatur alioquin his anathematis nexibus succumbat Et ut hec cuncta prelibata perpetim firma permaneant dominice crucis mea manu signo subter firmavi aliisque quam pluribus roboranda tradidi Signum Willelmi Nortmannorum ducis Signum Ricardi comitis Ebroice civitatis Signum Hugonis episcopi ejusdem civitatis Signum Rodulfi fidelis ejusdem Signum Adsonis vicecomitis Signum Herluini Mulot Signum Heinrici prepositi Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini millesimo XXXVIII indictione vi Francorum rege Heinrico Rotberti regis filio regni illius anno viii Quo tempore monarchiam regni Nortmannorum Vuillelmus Rotberti comitis filius obtinebat Ego Willelmus hujus cartule notarius horum testis existens posteris conscripta relinquo Post hec autem paucis transactis diebus iterum me adeuntes monachi petierunt ut eis unum hospitem ad molendinum pertinentem concederem Quibus ipse annuens libentissime dono hujus ligni ad hanc cartulam dependentis quod petierant tribui

Source (click image below to view full size)