Charter Document - 06400017

Charter Document - 06400017


Charter Number: 06400017
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1030
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 1787/1

Charter:

In Christi nomine ego Albertus qui inter cetera bona predium quod Vernoilum dicitur hereditario jure habere videor notum esse volo cunctis sancte Dei ecclesie curam gerentibus tam presentibus quam futuris qualiter predictum Vernoilum cum molendino uno et ecclesia necnon et capella Montis Baldrici ad ipsam pertinente ecclesiam cum silvis et vineis et pratis terrisque cultis et incultis et cum omnibus ad predictum alodium pertinentibus beato Petro Geomegensis cenobii concesserim pro remedio anime mee parentumque meorum seu pro animabus meorum fidelium Gisleberti filiorumque ejus Walterii scilicet et Gisleberti qui hactenus hec gratia et beneficio tenuerunt Do itaque sancto Petro et monachis ejus jam supradicta filio favente meo Arnulfo et fidelibus meis predictorum nepotibus videlicet Alberto atque Gisleberto Arnordo atque Walterio Ut autem hec noticia firma et stabilis permaneat manu propria eam firmavi et filio filio fidelibusque meis corroborandam dedi Signum Alberti Signum Ivonis Signum Wascelini Signum Arnulfi Turonensis archiepiscopi Signum Riboldi

Source (click image below to view full size)