Charter Document - 06400015
Charter Number: | 06400015 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1030 - 1031 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Rector orbis Deus rerumque moderator Pater eternus cum Filio et Spiritu Sancto legibus sacris ante muralia erexit adversus temerarios ut filii innocentie viverent in pace Leges autem aut humane aut divine sunt Earum alie puniunt reprobos alie vallo auctoritatis muniunt justos utreque testamentum litterarum pro instabilitate testium si volumus concessiones robustiores reddere auctorabile fieri receptibile laudant Qua propter ego Robertus gratia Dei Francorum rex mei quoque fideles faventes et assentientes notum esse volumus cunctis successoribus nostris regibus et reliquis Christi fidelibus presentibus et futuris qualiter quidam fidelis noster nomine Albertus supplex voto voce humilis nostram serenitatem adiit postulans ut quod ei in voto erat pro redemptione anime sue et parentum suorum nostra auctoritate firmaretur Cujus petitioni annuentes quod pie postulavit perpetuum stabilire decrevimus Tradidit autem quasdam res sui beneficii sancto Petro Gimegiensi faventibus nobis videlicet pro redemptione anime sue et patrui sui illius loci abbatis nomine Anne et patris sui Alberti et patrui sui Azerini et matris sue Hildeburgis et uxoris sue et sobolis feminini generis Sunt autem res eedem in pago Pincesiaco in loco qui dicitur Ad Sanctum Martinum videlicet ecclesia una cum vineis multis et indominicatis et aliis et terre arabiles culte et inculte cum prato et omni terra que pertinet ad Sanctum Martinum Teneant ergo securi monachi sancti Petri Gemegienses atque possideant prefatam terram cum omni sua integritate nemine inquietante ut in divinis laudibus seduli absque morsu curarum valeant persistere Quatinus autem hoc preceptum nostre auctoritatis semper vigeat manu propria illud firmavimus et sigilli nostri impressione roboravimus Signum Roberti regis Francorum Signum Alberti fidelis ejus Hugo comes manu sua hanc corroboravit