Charter Document - 06400014
Charter Number: | 06400014 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 1030 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Ego Drogo nutu superni Regis comes patrie Ambianensis vitam et sanitatem christianis omnibus cum vite utriusque profectibus Volo notum esse tam dominis meis quam fidelibus sociis et heredibus cunctisque quos monet causa vel ratio hujus cartule hoc quod loquitur nunc scriptis olim factis post alios me firmasse Regina Francorum Batildis regi regum ancillata multimode sicut multipliciter reperitur ejus in gestis inter cetera que reliquit posteris sue bonitatis exempla que etiam juste constituta sunt in memoria eterna quandam villam que Genestevilla vulgo dicitur et proprie in sumptus regios expendebatur dedit ad Gemmeticensis abbacie capitale monasterium quod in honore Sancti Petri apostolorum principis est antiquitus dedicatum Illam vero ne quisquam exinde sibi vendicaret saltem in aliquo violencia cupiditatis humane facto et confirmato legaliter testamento dedit imperpetuum possidendam jure hereditario cum suis omnibus appendiciis mansionili bus ecclesiis molendinis aliisque hujusmodi quam pluribus que juste vel injuste mundanis usurpantur legibus Hoc autem sicut tunc mansit firmatum et postea permansit omnimodis firmum usque ad tempus avi mei scilicet Waleri et ejusdem loci abbatis videlicet Roderici qui quorundam secularium malicia urgente coactus postulavit ab illo ut ex ea terra sibi fieret adversus adversarios advocatus et taliter legis mundane succrescente superfluo usu cepit fatigari diversi sensus in numero ritu ad votum advocatorum usque ad tempus meum Quapropter vir bone memorie Theodericus tunc temporis abbas supradicti cenobii factus miserie incolarum condolens et eam compassione intima ferens studuit a me obtinere meritis et precibus ut supersticio tanta vel talis abdicaretur penitus Inde igitur Rothomagensis monete sexaginta et duas libras michi obtulit necnon et sex equos per magni precii presentavit et insuper tres monachos permisit deinceps futuros assidue in predicto monasterio qui regulariter militarent pro animarum quarumcumque vellem remedio Ego autem hominem Dei offendere nolens immo Deum in homine diligens simul ac formidans hoc ut subveniret ad redemptionem animarum suarum avo meo et avie sub quorum manibus illa xenia increvere ut adhuc succurreret patri meo vel matri quorum incuria tributarios census constat non tam quiescere quam removeri ut insuper michi et conjugis mee Etie vel Emme nomine cunctisque nostris ex carne nostra heredibus animarum et corporum accresceret salus recepi oblata concessi petita hujus prolocutionis conventione alterna Quod qualiter actum sit ut liquido pateat terram jam dictam que ad supradictam abbaciam quamvis inquiete possessive tamen pendebat quoniam manus nostra et nostrorum consuetudinibus variis et exactionibus diversis eam inquietabat ligatam exolvi solutam dimisi dimissam reddidi scilicet postmodum immunem a consuetudinaria exactione securam ab exactoria consuetudine et ut brevius et lucidius dicam omnino a nostra tam in bono quam in malo advocatione ut ex integro liberata a nostris nostrorumque legibus monachorum tantummodo Gemmeticensium inserviet usibus quamdiu moveretur presentis seculi volubile tempus Ut autem hujus conventionis laudabile pactum stabile permaneret ex tunc imperpetuum inde hoc scriptum fieri jussi et manu propria corroboravi Quod si quis meorum heredum vel aliorum quod Deus prohibeat quorumlibet successorum infringere presumpserit vi vel quolibet ingenio ex omnibus que loquitur nedum in multis saltem in uno imprimis iram Dei omnipotentis incurrat ejusque Virginis matris ad eum placandum auxilio careat et a beato Petro celestis aule clavigero retrorsum precipitetur atque a sanctis omnibus vinculo maledictionis nisi resipuerit constringatur Anno ab Incarnatione Domini millesimo et XXX indictione XIII regnante rege Francorum Rotberto anno regni sui quadragesimo secundo et filii ejus concorditer cum eo regnantis anno jam quarto Henrici Actum est hoc apud castrum Metantem nominatum sub assignatione horum testium S Ego Henricus Dei gratia Francorum rex hanc cartam a beate memorie patre meo Rotberto confirmatam regia auctoritate similiter confirmo laudo et stabilio SS Roberti Northmannorum ducis SS Walteri Statuelli Signum Sansonis de Turri Signum Arnulfi prepositi SS Walteri filii Beboni SS Gozelini prepositi SS Vuidonis SS Genselini SS Adonis Signum Ivo de Archuilo Signum Odonis Morel SS Rainardi sineschal Signum H et Zelini clerici Signum Hildegarii thesaurarii Signum Drogonis comitis qui hanc cartulam fieri jussit Signum Walteri filii ejus