Charter Document - 06400012
Charter Number: | 06400012 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1025 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Divina propitiante clementia ego Ricardus dux Normannorum Omnibus Christi fidelibus toto orbe terrarum longe lateque diffusis quibus patrie celestis amor incumbit religionis ac misericordie studia mente tractare opere perficere condecens est ut ipsis operibus piis veritas patescat amoris nec differt occasio cum ipsa nos a se amoveat seculi ambitio ita suis jam se amovens ruinis respui ut quondam blandimentis et quadam felicitate cogebat amplecti in quo nichil quisque prudens illi improperat quia ut ipsa rerum nos insinuat natura omnia fert etas Non ergo utile videri potest iis quos certa manet spes post hec mortalia consequi posse eterna et post hos caducos labores requiem adipisci sine fine manentem mundo senescenti quem sua jam pene debilis curvat etas incumbere et ei cujuslibet fervoris amore adherere cui nec sua curant fidem servare Hec ego secundus nominis mei Normannorum dux considerans studui erga divini cultus obsequia quorum merces semper manet prout michi desuper datum est quosdam meos expendere labores quorum michi fructus maneret cum secularia penitus deficerent majorum meorum usus exemplo quorum me Dei gratia heredem constituit quibus cure fuit loca divinis obsequiis mancipanda vel instaurata meliorare vel penitus collapsa restaurare Quorum pios prosecutus labores ut ejus particeps quam pro his adepti sunt merear fieri glorie summa diligencia curam adhibui vel perficere quod illi morte superveniente imperfecta reliquere vel augere quibuslibet beneficiis que pleno perfecerunt opere Ex qua devotione huic monasterio in honore et veneratione beati Petri apostolorum principis dicato quod Gemmeticum appellavit prerogativa antiquorum quondam perversorum bacante gladio ad solum usque diruto sed avi mei Willermi nomine summa diligencia ad plenum restaurato concedo pro anime mee remedio et ipsius genitoris quoque vel genitricis necnon et conjugis mee Judith et universe prolis michi a Deo concesse ad supplementum victus servorum Dei ipsi in eo servientium subnotata predia et possessiones sive decimas prescriptis his que quondam ipsius loci juris fuerant sed post loci devastacionem quorumdam malignorum usibus et dominationi cesserant ipsius vero piissimi restauratoris studio et diligencia in usus servorum Dei fuere restituta id est Gemmeticum et quicquid ibi pertinere videtur cum pratis silvis vineis aquis aquarumve decursibus et piscariis a loco qui dicitur Belinguetuyth usque ad Josephsartum in parte ea qua monasterium situm est ultra vero usque ad Vuitvillam Restituit quoque Euuenvillam et masnille quod dicitur Tractus et Davidvillam et Durclerum cum omnibus appendiciis suis et molendinis et ipso aque decursu et piscariis ad integrum et terras ex integro usque ad villam que dicitur Sancti Martini et ex ipsa eadem villa terciam partem de omnibus terris videlicet et ecclesia item molendinum unum in fluvio qui dicitur Caldebech Nudrivillam super Sequane fluvium cum omnibus appendiciis suis portum in fluvio Sequane qui dicitur Tutus burgum quoque qui dicitur Cheliboey et Vuamburgum cum ecclesiis et portu et teloneo et quicquid ex hiis ad fiscum nostrum pertinere potest Restituit quoque villam que dicitur Goiacus consensu et voluntate Hardradi qui eam eatenus possederat et Vualsiardum cum ecclesia et omnibus appendiciis eorum ex quibus nostro tempore donavit per consensum nostrum Rotbertus archiepiscopus frater noster omnes consuetudines que ad comitatum pertinent quas ipse ex nostro jure possidebat Hec sunt que avus noster Willermus ipsi loco restituit et demum vitam finivit Cui successit genitor meus heres factus honoris et beneficii qui ad hec addidit ad supplementum servorum Dei medietatem de Hartelvilla consentiens monachis ut aliam medietatem emerent de quodam fideli suo nomine Gelfredo Dedit quoque ejus consensu quidam Bernadus in villa que dicitur Anisey hospicia octo et in villa que dicitur Gisiniacus hospicia vingiti et inter utrasque terram arabilem quantum sufficit duabus carrucis Dedit quoque ecclesiam de Gisiniaco quidam presbiter nomine Manno Dedit quoque Vimonasterium Osmundus Gelth et omnes qui cum illo partem habebant cum omnibus appendiciis suis pratis aquis molendinis et piscariis et silva que est in altera parte fluminis ab ipso loco usque ad divisionem silve Sancti Petri Lisoye urbis Dedit et Walterius medietatem ville que dicitur Cruptas et alterius medietatis terciam partem et ecclesie medietatem et quartam partem de masnille quod dicitur Rainuardi videlicet in ecclesia et in terris pratis silvis Dedit quoque silvam ex integro que est inter Vimonasterium et Cruptas usque ad pontem secus viam qua itur ad Montem Sancti Michaelis Dederunt etiam Euvrardus Albuinus et Theothmarus Oisiacum villam et Vadum Fulmerii eam videlicet partem quam habebant in utrisque in pratis et silvis aquis molendinis et piscariis et Hugonis partem emerunt ipsi monachi Dedit quoque predictus Albuinus in villa que dicitur Condeth terram arabilem quantum sufficit ad unam carrucam Dedit quoque Lambertus villam que dicitur Balbericus cum ecclesia eam videlicet partem quam habebat in utroque Dederunt etiam Hermenoldus et Fridericus quartam partem de Vuadechervilla et de ecclesia ejus Hec consensu et astipulatione genitoris mei supra nominato loco data sunt sed minime propriis cartulis descripta Huic ergo ea cessioni mee addo ideo ne perfidorum temeritas invadere presumat subjungens illa que pro anime mee remedio ipsi loco concedo id est Pontem Archas et ecclesiam et theloneum cum molendinis tribus et piscariis omnium sub ipso Ponte molendinorum et duas acres prati et molendinum unum ad ecclesiam pertinentem Item ecclesiam ville que dicitur Asdans cum tribus hospiciis In Longavilla Haltiz et quicquid ad hoc pertinet de vineis pratis terris cultis et incultis silvis aquis et de piscariis quartam noctem in ingeniis quorumcunque que commutavimus pro villa in pago Pictavensi sita que dicitur Tortiniacus cum suis appendiciis Item in eadem villa ecclesiam que est in honore Sancti Petri quam emit nostro consensu ipsius loci abbas nomine Theodericus centum quadraginta libras denariorum et in duabus ecclesiis ejusdem ville una in honore Sancti Marcelli et altera Sancti Justi terciam partem omnium decimarum Concedo etiam ecclesiam de Torvilla et totam terram ad eam pertinentem sicuti Ansgerius presbiter tenuit et de villa capellam que dicitur Goiacus et decimas ville que dicitur Altaria et ejus que dicitur Grutiacus decimas quoque saginarum et volantium retium a Ponte Archas usque ad pontem civitatis et a ponte civitatis usque ad locum qui dicitur Stindrap quicquid ex ipsis sagenis et retibus ad nostram pertinet consuetudinem et decimas de fossatis nostris item in civitate Rothomago mansum pertinentem ad Turrem Alvredi et ecclesiam in honore Sancti Andree cum terra ad eam pertinente et in suburbio hospitia tria Concedo et molendinum unum in villa que dicitur Lilibona in bucca vivarii nostri et Turolvillam cum omnibus appendiciis suis et ecclesia et silva que est a portu qui dicitur Tutus usque ad vallem de Furnevilla Item Esnutrivillam cum ecclesia et theloneum de Vimonasterio et nundinas singulis annis Concedo et terram Drogonis fidelis nostri ex integro donante ipso paterno alodo cum omni integritate Do et ecclesiam de quadam sede nostra que appellatur Manere et decimas thelonei et vicecomitatus de civitate Baiocas et molendinum unum in villa que dicitur Thuas Do etiam salinas quatuor ad Hunefleth et comparationem vini in Brothvilla et in hiis que ad eam pertinent et in Duno hospicium unum et in Vado Fulmerii unum alodarium et omnes consuetudines quas ex jure comitatus in omnibus terris loci ipsius tenebam Hec omnia pro amore celestis patrie ad usus servorum Dei concedo annuentibus filiis Richardo atque Rothberto habeant teneant et possideant absque ulla inquietudine cujuslibet secularis vel judiciarie potestatis sicut res ad fiscum dominicum pertinentes His subscribere placuit ea que fideles nostri vel de suis beneficiis que nostris sunt juris vel de paternis hereditatibus contulerunt id est aream molendini unam quam dedit Rodulfus comes in villa Goiaco et decem acres prati quas dedit Hugo episcopus in Watevilla supra Sequanam et octo hospicia que dedit Odo constabularius in marisco Dive et partem quam habebat in ecclesia ville que dicitur Sancte Marie et LX ambras salis et duos tractus piscatorios et in marisco Curtehulmi unam acrem prati et quartam partem de Blacrevilla quam dedit Theobertus Dedit et quedam femina Christina nomine de villa que Luzerna dicitur eam partem quam tenebat et ecclesiam et molendinum unum cum integritate Dedit et Turgotus eam partem quam habebat in Fridivilla et Ratherius eam partem quam tenebat in Baltretoth et Ursio vicecomes hospicium unum in Davilla et Aluualdus id quod tenebat in Dalbodo Stotringus quoque ad Ponthaltou duas partes ex his que ibi possidebat id est de ecclesia de terris de pratis et molendinum unum et insulas duas cum integritate firmata ea conventione ut non liceat ei ex ipso beneficio vel vendere vel commutuare alicui nisi ipsis servis Dei pro quo et nos donavimus omnes consuetudines que ex ipsa terra ad nos pertinebant Hec omnia quasi a nobis data ascribimus et confirmamus Hoc igitur donationis precepto confirmans ea que avi mei diligencia prenominato loco restituit vel concessit patris quoque devotio contulit necnon et mea humilitas augmentavit peto illorum magnitudinem quos Deus post me hoc honore sublimaverit ut sicut auctoritatis sue scripta inviolata manere voluerint ita hec inconvulsa et inviolata manere permittant Si vero aliquis contra eam aliquid conatus fuerit in primis iram Dei omnipotentis incurrat et coactus auri libras centum ad fiscum dominicum persolvat ut confusus discat improborum temeritate non esse violanda que ob amorem Dei majorum statuerit auctoritas Hanc autem ut omni tempore stabilis maneat manu nostra subter firmamus et filiis et fidelibus nostris firmandam tradimus Actum Fiscanni publice Ego Richardus secundus Normannorum dux hoc donationis mee preceptum per hoc crucis signum confirmo Ego Mangisus episcopus subscripsi Ego Hugo Bajacensis episcopus subscripsi Ego Rotbertus archiepiscopus hoc signo confirmo Ego tercius Richardus hoc signo confirmo Ego Rotbertus frater ejus hoc signo confirmo Ego Hugo episcopus Ebroicensis subscripsi Data mense Augusto considentibus nobis Fiscanni palatio anno ab Incarnatione Domini milesimo XXVII inditione octava regnante Rotberto rege anno XXX octavo