Charter Document - 06400011
Charter Number: | 06400011 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1027 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 24/1 |
Charter:
Propicia largiente Christi Clementia Ego Rotbertus Francorum Rex notum esse cunctis Dei ecclesie filiis tam presentibus quam futuris volo quos intra sui gremii retinet sinus quod quandam terram Montitere adjacentem quam ex sancte Baltildis tempore Gemmeticenses tenuerant monachi sed ignorante Roberto loci abbate cunctisque fratribus cuidam militi nomine Hermanno Waningus monacus ad manu firmam illam tradiderat Albertus Cretellensis castri dominus post eandem manu firmam transactam violenter invaserit Pro qua re ejusdem loci abbas nomine Guillelmus illiusque monachi nostre excellentie mansuetudinem adeuntes rogaverunt ut de temerario invasore illis justiciam facerem Quorum questuosis singultibus benigno respectu libentissime favens ilico pervasorem apud Silvanectensem urbem coram nostris fidelibus ad placitum ascivi Cujus prejudicium ut agnovi regali animadversione illum ut ab hac insania resipisceret jussi terramque cultam et incultam cum ecclesia et decima cum vineis et pratis solutam et liberam ab omni secularium legum incuria nullius hominis in se advocationem vel viatoriam habentem sancto Petro monachisque Gemmeticensibus reddidi Oro ergo mihi in regimine succedentes ut sicut sua instituta voluerint rata fore ita mea sinant firma manere quatinus si in vita illorum aliquis de hac terra eisdem monachis molestus fuerit visis his litteris regali continuo districtione feriatur Si quis vero pervasor quandoque surrexerit qui hanc notam justicie presumat subvertere juditiali sententia districtus fisco dominico libras auri decem persolvat presumptione ejus cassata Sin autem a sanctorum cetu sequestratus duro anathemate dampnetur usque ad satisfactionem Et ut hec firma permaneant propria manu subter firmavi fidelibusque meis roboranda tradidi Signum regis Henrici filii ejus Signum Odonis comitis Signum Ricardi comitis Northmannorum Signum Leterici archiepiscopi Signum Rogerii episcopi Signum Fulconis episcopi Signum Azelini episcopi Signum Warnerii vicedomini