Charter Document - 06400006
Charter Number: | 06400006 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1006 - 1007 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Anno ab incarnatione Domini millesimo sexto et indictione quarta in Christi nomine ego Walterius comes qui inter cetera bona castrum quod Medanta dicitur tenere videor notum esse volumus cunctis Dei ecclesie curam gerentibus tam presentibus quam futuris qualiter monachis de cenobio Gimegensi et Sancti Wandregisili tributum de navibus suis apud supradictum castrum condonavimus tantum propter quemdam optimum librum quem nobis dederunt tantum et maxime pro anime mee remedio Cujus rei notitiam nostro jussu in hac cartularii membrana descriptam manu propria firmavimus et filiis et fidelibus nostris corroborandam dedimus