Charter Document - 06400005
Charter Number: | 06400005 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0984 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 27/1 |
Charter:
In nomine Domini Odo Carnotensis humilis episcopus et canonici Sancte Marie notum esse volumus cunctis successoribus nostris et reliquis Christi fidelibus qualiter monachis Gemmaticensis monasterii quandam terram pertinentem ad fiscum qui appellatur Tredus consentiente Hugone duce qui ipsum fiscum de nobis per concambium tenebat ad manum firmam censualiter concedimus Est autem ipsa terra in villa que dicitur Vallis habens in totum bunuerios V cum portu in Sequana Hanc itaque terram infra suas terminationes ita prefatis monachis eorumque successoribus per manum firmam ad censum concedimus ut desuper securi edificent et eam possideant annis quoque singulis in festivitate sancti Remigii in censum solidos X persolvant Si de hoc censu [negligentes fueri]nt legaliter emendent et terram non perdant sed jugiter pro nobis et pro Hugone duce Francorum Deum exorent Quatinus autem hec carta firmior sit manu propria eam firmavimus et fidelibus nostris atque canonicis roborandam obtulimus Odo Carnotum presul [subscripsit] Rodulfus cantor Sug[ger]ius archiclavus [subscripsit] Vu[ido prepositus] Salico subdecanus Atto prepositus Bernardus prepositus Humbertus levita Lambertus presbiter Vuinemandus presbiter Hugo prepositus Datum nonas aprilis anno XXX regni Hclotharii regis Feliciter