Charter Document - 06400004

Charter Document - 06400004


Charter Number: 06400004
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0862
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 24/3

Charter:

In Nomine Sancte et Individue Trinitatis Karolus Gratia Dei Rex Si Enim ea que fideles regni nostri pro suorum commoditatibus inter se commutave[rint nostris confirmamus edictis regie consuetudinis morem exercemus] et ob id in postmodum jure firmissimo mansura fore volumus Ideoque noverit omnium sancte Dei ecclesie fidelium nostrorumque tam presentium quam et futurorum industria quia veniens [] nostre serenitatis celsitudini innotuerunt qualiter res suas pro ambarum partium utilitatibus inter se commutare deberent quod et fecerunt Dedit interea memoratus Vuarnarius vi[r] [] indito Gauzlino reverendo abbati ad jus proprium habendas res sitas in pago Vilcasino in villa nuncupante Hildbodicurte de terra arabili bunuaria XVII et arpennos II et dimidium Et econtra in recompensati[one] [] Gemetticensis cenobii prelibato Vuarnario viro illustri ad jus proprium habendum in ipso pago Vilcasino super fluvium Tribtnam in loco nuncupante Bertrisiacas casas de terra arabili bunuario VIII et ar[pennos] [] de terra arabili bunuaria III et arpennos III et in alio loco qui dicitur Adhalulfo villare arpennos III et quadros XL et in tertio loco ibi propre arpennos III et quadros XL in quarto vero loco bunuarium I et arpennum I Un[de duas commutationes pari tenore conscriptas manibusque virorum nobilium] roboratas nostre magnitudini ostenderunt ad relegendum sed pro integra firmitate et inviolabili commutatione petiit uterque munificentiam nostram ut easdem commutationes den[uo nostre auctoritatis precepto confirmare dignaremur Quorum preces] clementer annuentes hoc altitudinis nostre scriptum fieri illis jussimus per quod precipimus atque firmamus ut quicquid parte juste et rationabiliter alteri contulit pa[rti sicut in jam dictis commutationibus continetur insertum jure firmissimo teneat] atque possideat et faciat exinde quicquid elegerit Ut autem hec nostre auctoritatis preceptio firmior habeatur ac per futura tempora diligentius observetur anuli nostri impres[sione subter eam jussimus insigniter assignari] Elifredus diaconus ad vicem Hludovuici recognovit et s[ubscripsit] Data pridie kalendas februarii indictione X anno XXII regnante Karolo gloriosissimo rege Actum ad Insulas super Matrone in expeditione hostili [In Dei nomine feliciter Amen]

Source (click image below to view full size)