Charter Document - 06400003
Charter Number: | 06400003 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0849 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 24/4 |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus gratia Dei rex Si servorum Dei petitionibus benignum assensum prebemus et eorum utilitatibus ac necessitatibus sagaciter providemus profuturum nobis hoc ipsum [esse] et ad presentem vitam cum felicitate transigendam et ad futuram beatitudinem obtinendam nullatenus dubitamus itaque notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus et nostris presentibus atque futuris quia venerabiles et religiosi viri monachi Gemmeticensis monasterii sub honore sancti Petri apostolorum principis fundati culminis nostri adeuntes sublimitatem humili enarratione notum fecerunt excellentie nostre honorabilem virum avunculum quoque nostrum Ruodulfum et ejusdem monasterii rectorem quasdam villas ex prefati monasterii abbatia secundum eorum electionem usibus et stipendiis eorum deputasse et ab aliis villis ejusdem abbatie suorum usuum elegisse Quare suppliciter oraverunt altitudinem nostram ut easdem villas eorum et successoribus illorum stipendiis et usibus perpetuo habendas nostre auctoritatis precepto confirmare dignaremur Quorum inquam preces intercedente etiam eodem avunculo nostro Ruodulfo dementer audivimus et petitionibus eorum benignum assensum prebuisse cunctis notum esse volumus Nomina autem earumdem villarum hec sunt Cucurvahan Siegia Vuaira Aleridus Apuliacus Corpiniacus Jectalodus Belniacus Harbia Bovericia Odadus Turdoniacus Fontanitus Villarisvilla Brennacus Levasivilla Gaudiacus Bauvilla Conciaco Vitlina Columbarium in Arlon silva mansionile unum quod vocatur Ponticu[lu]s cum aliis septem ad portam monasterii Convas et ad hospitale pauperum in Arlonis silva mansionilia duo id est Pomeritum et Caliud et in pago Vilicasino Genesti Villam et villas in pago Andecavo sitas hoc est Ispiriacum et Cadriacum cum integritate Has denique villas cum omni earum integritate et appendiciis prenominati monasterii Gemmeticensis monachor[um] Deo militantium et successorum eorum usibus et stipendiis perpetuo et insolubili jure manendas veluti presignatum est hac regie potestatis nostra auctoritate firmamus videlicet ut nulli aliquando ejusdem loci abbati sive rectori earumdem aliquam villarum in alios preterquam presenti scripto constituimus usus retorquere sive redigere liceat sed quicquid ex eis fieri aut exigi ecclesiastico rationabili jure potest sepe memoratis patribus et fratribus sepe dicti loci et successoribus eorum per omnia tempora in stipendiorum et usuum proficiat omnino supplementum et anime nostre prosit in adjutorium Quatinus sine aliqua necessitatis sollicitudine divinam pietatem pro nostris excessibus et omnis populi cbristiani salute assiduis precibus eos implorare delectet Ut autem hec reverentie nostre auctoritas confirmationis inprevaricabilem semper obtineat vigorem manu nostra eam firmavimus et de anulo nostro sigillari jussimus Signum Karoli gloriosissimi regis Eneas notarius ad vicem Hludovici recognovit [Anno ab incarnatione Domini DCCCXXXIIII epacta vii indictione xii concurrente iii cyclo xv] Data vii kalendas marcii in anno ix regni Karoli gloriosissimi regis Actum in Carisiaco palatio regio In Dei nomine feliciter Amen