Charter Document - 06390466
Charter Number: | 06390466 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1134 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam ea que scrito non conmendantur cito oblivioni traduntur idcirco ego Ansericus ecclesie Bisontinensis archiepiscopus omnibus tam futuris quam presentibus notum facio quod domnus Constantinus et Humbertus camerarius et Guido de Caudenai et Widdo Remensis monachi Divionenses ad nostram presentiam venientes cum omni humilitate deprecati sunt quatinus locum de Fordemunt quem predictus Constantinus edificaverat ecclesie beati Benigni confirmarem Ego vero eorum peticionem justam et rationabilem esse cognocens locum predictum ecclesie beati Benigni et abbati Philippo et ejus successoribus et monachis in eadem ecclesia Deo servientibus jure perpetuo habendum concessi et sigillo meo corroborare feci Quicumque igitur hanc nostre auctoritatis confirmationem violare presumpserit anathema sit et in die districti examinis cum diabolo et angelis ejus in inferno demergatur Hujus rei testes sunt Petrus decanus sancti Stephani Hugo sancti Quintini archidiaconus Hugo Dole castri decanus Stephanus sancti Stephani dapifer Magister Wibertus et Matheus canonici