Charter Document - 06390465

Charter Document - 06390465


Charter Number: 06390465
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1122
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In Nomine sancte et individue Trinitatis Ego Riquinus divina disponente clementia sancte Tullensis ecclesie presul digna felicium antecessorum nostrorum imitari gestiens exempla ut eorum particeps existam in gloria dignum duximus auctoritate ecclesiastica ipsorum corroborare et confirmare jure decreta Notum ergo esse volumus tam futuris quam presentibus omnibus nobis per secula longa succedentibus tanta me Divionensis cenobii karitate ac fraternitate conexum necnon domni Heinrici ejusdem loci abbatis amicitia ac familiaritate devinctum ut non solum precedentium patrum eis in nostra diocesi concessa beneficia ecclesiasticis confirmare testimoniis verum etiam in omnibus eorum utilitati ac profectui providere maximum michi deputo lucrum Concedimus itaque atque confirmamus ecclesie Bertiniace curtis que sita est in nostra dioecesi et cella esse cognoscitur Divionensis cenobii largitione domni Jacob antecessoris nostri qui in proprio patrimonio prefatam ecclesiam fundavit et postea in ecclesia beati Benigni gloriosissimi martyris apud Divionem honorifice sepultus est auctoritate pontificali ecclesias inferius annotatas ecclesiam scilicet Businiace curtis ecclesiam Brante villare ecclesiam A[l]gisi ville ecclesiam Wlferi curtis ecclesiam Godoni curtis ecclesiam Clinecampi ecclesiam de Hyllo perpetuo jure possidendas ea conditione ut monachi in prefata Bertiniaci curte commorantes duas partes in omnibus proventibus ipsarum ecclesiarum tam in oblationibus quam decimis tricenariis sepulturis et aliis beneficiis absque omni contradictione habeant eo tenore videlicet ut censum tantummodo et alia legitima servitia sicut de ceteris ecclesiis vel altaribus episcopii fit annuatim persolvant ac deinceps pro salute animarum nostrarum et statu sancte Tullensis ecclesie predictas ecclesias et altaria ipsarum cum suis reditibus et proventibus absque omni contradictione vel calumpnia perpetuo jure quiete teneant ac possideant Cum in qualibet ipsarum ecclesiarum presbiter fuerit ponendus vel removendus penes abbatis Divionensis cenobii vel prioris Bertiniace curtis et monachorum inibi commorantium maneat arbitrium et de substituendo et de removendo eorum erit presbiteros qui prefatis ecclesiis deserviant providere et provisos ad episcopum adducere qui episcopus sine ulla dilatione statim in presentia prioris vel monachorum curam animarum committet presbyteris quos illi presentaverint Incuratus autem et investitus presbyter sine omni dilatione antequam in ecclesia de qua investitus fuerit aliquam potestatem habeat vel ullam portionem accipiat in capitulo Bertiniace curtis veniet et in presentia prioris et monachorum ejusdem loci tactis sacrosanctis evangeliis jurabit quod fidelitatem prefate ecclesie bona fide custodiet et tenebit et partem quam in proventibus ipsarum ecclesiarum monachi habere debent bona fide custodiet et ipsis in pace pro posse suo habere permittet et ipsos proventus potius augmentabit quam minuet Si vero aliquis ipsorum presbyterorum in his conventionibus quas sacramento tenere firmaverit minus sollicitus inventus fuerit et infidelis et correptus a prefatis priore vel monachis semel vel secundo emendare neglexerit requisitus a priore episcopus ipsum ab ecclesia quam tenebat removebit et alium quem monachi presentaverint loco ejus substituet et sic hec nostra donatio inviolabili gaudeat libertate Volumus autem ut in decimis ecclesiarum Businiace curtis et Brante villare nullam partem presbiter habeat sed totum ad obsequium et utilitatem transeat monachorum Hoc etiam ad notitiam succedentium litteris mandari placuit quia prior ejusdem celle in inventione sancti prothomartyris Stephani Tullo debet se cum duobus vel uno fratre solemnibus indutus vestibus representare et si episcopus vel Sancti Apri et Sancti Mansueti abbates absentes fuerint idem prior magnam missam ipso die debet cantare episcopus vero in eadem festivitate priori et sociis ejus in procuratione per omnia debet providere Actum est hoc a nobis cum laude et voluntate omnium ecclesie nostre fidelium tam clericorum quam laicorum maxime ut meus dies anniversarius in predicta ecclesia post meum obitum agatur in perpetuum Hoc factum est anno dominice incarnationis millesimo centesimo vicesimo secundo Testes sunt hii Stephanus primicerius Gotbertus archidiaconus Hunaldus archidiaconus Hugo archidiaconus Aymo archidiaconus Tetzelinus archidiaconus Drogo archipresbiter Walterius archipresbiter Odelricus cancellarius Et ut hec liberalitatis atque munificentie nostre concessio vel confirmatio firmiorem futuris temporibus obtineat stabilitate vigorem presentem paginam sigilli nostri impressione signavimus Si quis autem ex his que prefate ecclesie concessimus et confirmavimus vel antecessores nostri videlicet domnus Jacob et venerabilis Bruno qui Romane sedis antistes factus Leo appellatus est et ipsam ecclesiam propria manu sacravit confirmaverunt aliquid deruere vel auferre temptaverit vel hanc nostre institutionis paginam violare presumpserit nos eum auctoritate episcopali anathematis sententia percutimus et perpetuo dampnamus et a liminibus sancte matris Ecclesie segregatus reum se esse divino judicio cognoscat et a sacratissimo corpore et precioso sanguine Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat nisi resipuerit et ad satisfactionem condignam venerit Pax ista servantibus Amen