Charter Document - 06390462

Charter Document - 06390462


Charter Number: 06390462
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1120 - 1123
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum esse volumus presentibus et futuris quod Milo dominus Sarmatie ad mortem veniens hanc ecclesie Divionensi fecit elemosinam scilicet molendinum quod est subtus ipsum castellum et unam feminam nomine Fillium uxorem Winebaldi cum filiis suis terram quoque Dineti quam calumniabatur vuirpivit et circam castelli quam vi extorquebat similiter relaxavit Ista omnia laudavit et donationi assensit uxor ipsius Milonis et filius ejus Pontius et super altare utrum scilicet sancte Marie Sarmatie et sancti Benigni Divioni posuit Testes Humbertus miles de Villiaco Tetbaldus de Grisiniaco Hugo de Blasiaco Gislerius et Hugo filius ejus Pontius prepositus et Vuarnerius gener ejus Petrus medicus Aldo et Raymbertus Ex parte nostra Henricus prepositus et Girardus frater ejus Constantinus Vualo et Rodulfus fratres Gislebertus et Girardus fratres