Charter Document - 06390461
| Charter Number: | 06390461 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1120 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Calixtus Episcopus Servus Servorum Dei Dilectis Filiis Bertranno Decano et Canonicis Ecclesie Sancte Marie de Belna Salutem et Apostolicam Benedictionem Officii nostri nos hortatur auctoritas pro universarum ecclesiarum statu satagere et que recte statuta sunt stabilire Siquidem inter vos et Sancti Stephani monachos de jure parochiali castri Belne controversia diu fuerat agitata Unde venerabiles fratres nostri Humbaldus Lugdunensis archiepiscopus et Stephanus Eduensis et Gotherannus Lingonensis episcopi affectione debita condolentes controversiam omnem diligentius audierunt Novissime causa undique plenius indagata et ab utraque parte quod eorum exequeretur judicium gratuita securitate accepta pacem inter vos per Dei gratiam et concordiam statuerunt Quam nostre quoque auctoritatis robore una vobiscum predictus frater noster Eduensis episcopus petiit stabiliri Nos ergo et ecclesiarum paci et quieti propensius intendentes et petitioni vestre benignius annuentes pacem illam et concordiam auctoritate sedis apostolice confirmamus et illibatam futuris temporibus conservari decernimus sicut in predictorum fratrum cyrographo continetur Si quis autem confirmationis hujus tenore cognito temere quod absit ei obviare presumpserit honoris et officii sui periculum patiatur aut excommunicationis ultione plectatur nisi presumptionem suam digna satisfactione correxerit Ego Calixtus chatholice ecclesie episcopus confirmavi et s[ub]s[cripsi] Datum Edue per manum Grisogoni sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis ac bibliothecari IIII kal januarii indictione XIII incarnationis dominice anno MCXX pontificatus autem domni Calixti secundi pape anno primo
