Charter Document - 06390460
Charter Number: | 06390460 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1119 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ad Noticiam omnium fidelium presentium pariter et futurorum volumus pervenire quia cum apud Belnam castrum convenissemus ego Humbaudus Lugdunensis archiepiscopus et venerabiles fratres nostri episcopi Stephanus Heduensis Jocerannus Lingonensis cum pluribus aliis honorabilibus personis ecclesiarum Lugdunensis Heduensis et Lingonensis controversiam de jure parrochiali prenominati castri que inter canonicos Sancte Marie et monachos Sancti Step[h]ani longo ante tempore multis in locis ventilata fuerat audivimus et cum utraque pars moderationis nostre dictum se fideliter exsequuturam promisisset ad hunc finem propiciante Deo perduximus Cum enim certum esset parrochiale jus ejusdem castri cum omni integritate proprie et legitime ad ecclesiam sancte Marie per ecclesiam sancti Baudelii que antiquitus prima parrochialis ecclesia fuit et nunc predicte subdita est ecclesie pertinere sicut tempore bone memorie domni Hugonis predecessoris nostri Lugdunensis archiepiscopi apostolice sedis legati in Lugdunensi curia juditio definitum et auctoritatis ejus cyrographo confirmatum est paci tamen et caritati utriusque ecclesie plenius providere studentes talem inter eas concordiam determinare curavimus Statuimus namque ut nulla die nullo tempore in monasterio sancti Stephani nisi in festis ejusdem martyris parrochialis missa celebretur sed si forte monachus aliquis matutinalem missam cantare voluerit nullus eam laicus exceptis tribus aut quatuor de propriis famulis ejusdem monasterii si necesse fuerit audiat Propter quod etiam interdiximus ne unquam in eodem monasterio pulsatione signorum nisi in festis sancti Stephani plebs ad missam vocetur et ne in eo aliquando signa pulsentur nisi illis horis et illis de causis quibus ordo monasticus exigit signa pulsari Prohibuimus quoque ne unquam aliquem in parrochiali ecclesia interdictum vel excommunicatum monachi in eodem monasterio missam scienter audire permittant Quod si fecerint postquam rationabiliter inde convicti fuerint statuimus ne in eo vel vivente vel mortuo vel in bonis ejus quem ita deceperint aliquid juris ulterius habeant Similiter etiam interdiximus ne liceat monacho ad visitationem alicujus infirmi extra monasterium suum accedere nisi ab infirmo vocatus fuerit nec tunc aliter nisi prius parrochialem presbiterum per se vel per legatum suum invitaverit ut vel secum veniat vel sibi licentiam accedendi concedat Cum autem solus vel cum presbitero accesserit nullatenus nisi permissione presbiteri confessionem infirmi recipiat nec de peccatis ejus judicare vel communionem ei tribuere quoquo modo presumat nec eum aliqua spe vana deludat vel aliquibus blanditiis circumveniat sed si voluerit simpliciter et fideliter sicut fratrem de pura confessione et vera penitentia commonefaciat Precepimus quoque ne vel presbiter sine monacho vel monachus sine presbitero aliquibus modis infirmum de sepultura sua coherceat sed simpliciter et fideliter alter alterius utilitatem querat Quod si infirmus se apud monachos sepeliri preceperit et mortuus fuerit a presbitero sicut decuerit monachis sepeliendus tradatur et postmodum de his que mortuus ecclesie sancte Marie vel ecclesiis sancti Petri et sancti Martini ad eam pertinentibus vel monasterio sancti Stephani donaverat vel donari preceperat prius vadium id est XXX denarii et infra quicquid pro vadio datur a canonicis accipiatur et postmodum quicquid reliquum fuerit inter canonicos et monachos equaliter dividatur excepta oblatione misse que pro mortuo nondum sepulto cantatur cum villoso et linteo qui in lecto mortui fuerint que proprie monachorum sint Quod si vel infans ante discretionis annos mortuus fuerit vel adultus morte preoccupatus intestatus obierit ubicumque proximis ejus placuerit sepeliatur Sed si apud Sanctum Stephanum sepultus fuerit eodem modo quo supra de testato dictum est bona que pro eo data fuerint inter canonicos et monachos dividantur Oblationes vero que pro memoria defuncti die dominica et secunda feria usque ad anniversariam diem faciende sunt in ecclesia parrochiali fiant in qua per sacerdotem defunctus ad memoriam populi revocatur a quo populus de eo absolvendo et orationibus Domino commendando admonetur quod per monachos fieri non posset cum loquendi in ecclesia nullam habeant potestatem Liceat tamen monachis si quis eis pro anniversali amici sui quicquam largiri voluerit accipere Hec de his qui apud monasterium sepelientur Si quis autem testatus vel intestatus vel a se vel ab amicis suis alicui parrochialium ecclesiarum ad sepeliendum destinatus fuerit non liceat monachis quicquam de bonis ab eo vel pro eo datis repetere nisi quod forte sibi noverint destinatum fuisse Cum igitur sicut supra jam dictum est parrochiale jus totius castri per ecclesiam sancti Baudelii que antiquitus ejusdem castri prima parrochialis ecclesia fuit ad canonicos Sancte Marie cognoscatur integerrime pertinere volumus et auctoritate pontificali sanccimus ut quicquid secundum determinationis nostre concordiam monachi Sancti Stephani de beneficio parrochiali perceperint a canonicis sancte Marie recognoscant et inde grati eis et benivoli existant et determinatam pacem nullo modo violare presumant Quod si presumpserint et secundo tertiove rationabiliter commoniti infra bis quadraginta dies emendare contempserint salvo per omnia judicio beate memorie domni Hugonis Ludgunensis archiepiscopi sedis apostolice legati liceat canonicis parrochiam suam in integrum vindicare et jam non secundum misericordiam sed secundum judicium adversus monachos agere Datum apud Belnam per manum Bernardi Lugdunensis ecclesie diaconi V idus aprilis indictione tertia decima anno ab incarnacione Domini MCXX pontificatus vero domni Humbaudi Lugdunensis archiepiscopi anno secundo