Charter Document - 06390458
Charter Number: | 06390458 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1120 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod miles quidam Sarmatiensis nomine Hugo de Blasiaco dederit preventus infirmitate Deo sancteque ejus Genitrici Marie IIII jornales terre arabilis ad fundum vocatum Vadus Petrosus die Purificationis beate Marie post peracta missarum sollenpnia laudante sua conjuge videntibus istis testibus ex parte sui Vuillelmus Fuit Frollensis Raynaldus Rufus Gislerius prepositus ex parte autem monachorum Heinricus eorum preses Girrardus germanus ejus Oddo sacrista et ejus frater Anno dominice incarnationis MCXVIIII tempore domni abbatis Heinrici existente priore Umberto Divionensi hujus Sarmatiensis celle