Charter Document - 06390456

Charter Document - 06390456


Charter Number: 06390456
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1118
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ansericus Dei gratia archiepiscopus Bisuntinus omnibus fidelibus in perpetuum Notum fieri volumus futuris atque presentibus quod Divionenses Sancti Benigni monachi in presentia domni Guidonis Viennensis archiepiscopi sedis apostolice vicarii clamorem fecerunt in concilio Divionensi adversus Humbertum filium Gualcherii Salinensis quod unum michium cum caldaria apud villam Salinis eis injuste atque violenter eripiebat Unde nos ex precepto ejusdem legati prefatum Humbertum commonentes ad justitiam persequendam Bisuntium venire fecimus Auditis autem utriusque partis actionibus seu ratiociniis inde judicium fieri de consensu partium fecimus Sed antequam judicium recitaretur nos qui magis pacem quam judicium diligimus eumdem Humbertum qui nimirum cause sue infirmitatem noverat et ipsos monachos qui nihilominus pacem quam pecuniam amantes malunt semel dare sua parva temporalia quam multa semper pridem suis in perpetuum posteris profutura ad hoc nostra commonitione perduximus ut mallent causam amicabili compositione pacifice terminare quam judicialis sententie laboriosa executione Complacuit itaque inter eos ut monachi sex marcas argenti darent Humberto et ipse eis ex integro eamdem caldariam seu michium guerpiret et perpetuo possidendum ecclesie beati Benigni concederet sicut nos et ipsi monachi melius intelligeremus ad profiquum ecclesie et hoc ipsum eodem modo patrem suum Galcherum et filium suum item Galcherum laudare faceret et guerpire Facto itaque hoc guerpimento Humbertus promisit in manu nostra quod dictum guerpimentum fideliter exequeretur et firmiter hoc pactum atque pacifice teneret in perpetuum Nos vero nostri auctoritate officii interdiximus ne quis amplius Sancti Benigni monachos de hac re inquietare presumat Si qui[s] ergo hujus pagine tenore cognito temere contra ire tentaverit tandiu se excommunicationi subjacere cognoverit quandiu ad satisfactionem venire distulerit Ut autem presens charta firmiorem obtineat vigorem sigilli eam nostri impressione et subscriptis testium nominibus jussimus insigniri S Hugonis abbatis Sancti Vincentii S Bruchardi cantoris sancti Johannis archidiaconi S Manasses archidiaconi S magistri Garlanni S Willelmi de Rollans S Richardi de Montefalconis S Pontii de Roca S Pontii Luci S Bernardi de Rollans Data per manum Petri precentoris et cancellarii Bisuntine ecclesie sexto idus maii