Charter Document - 06390455

Charter Document - 06390455


Charter Number: 06390455
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Arbitration
Date: 1117 - 1123
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In Nomine sancte et individue Trinitatis Quoniam divina pagina continetur Omne datum et acceptum describe merito quedam utilia hac annotare curavimus membrana quo et ecclesiasticis filiis relinquamus noticiam bonorum suorum et contra filios hujus seculi qui prudentiores filiis Lucis in generatione sua sunt rata maneant monimento scriptorum Itaque notificamus omnibus presentibus et futuris olim monachos Dyvionenses et quemdam militem Artaldum nomine de Mareyo propter tercias de villa Norgia persepe molestas proclamationes inter se habuisse et ob proclamationem obtentum multas et maximas curias frequentavisse Hec igitur querimonia cum hinc inde continua duceretur tandem dominus abbas Henricus et consiliarii ejus saniori respectu hujus laboris finem desiderantes et desiderando premeditantes multos sapientes viros insimul congregaverunt quibus tractantibus concordiam subscriptam ab utrisque tenendam determinaverunt modum et enim concordie in audiencia ceterorum perlaturi eo conventu ut quod illi super quos missum fuerat id est Hugo prepositus et Vidricus miles propter pacem conservandam recitarent sine refragatione deinceps teneretur censuerunt ut monachi et Artaldus invicem sibi quedam communia apud Norgias et apud Bargias facerent quedam vero utrique pecularia retinerent Que autem in communitate vel in proprietate cuique in predictis locis sint decreta subsequens patefaciet litteratura Igitur in proprio monachorum diffinitum est cedere ecclesiam et presbiteratum atrium et cimiterium et domos dominicas et quicquid carruca monachi curare potueri[n]t sine consuetudine et decimam de Norgiis et de Bargis et brollium et molendinum et medium natu filiorum Mauricii cum tenemento ejus At Artaldo decretum est et propriam domum apud Bargias extra partem monachorum facere et carrucam si voluerit et potuerit in dominio suo habere Quod si carrucam illic aut pro non posse aut pro suo nolle non habuit terra in communitate erit Domum quoque quam apud Norgias habet et filios Mauritii id est majorem natu et posteriorem natu cum tenemento eorum et Robertum cognomento Puta Pena et tenementum ejus extra partem monachorum possidebit Majoris autem missio communis habebitur et jurabit fidelitatem utrisque videlicet monachis et Artaldo Sed si melius visum fuerit et ita mutuo concordaverint utrique majorem suum habere licebit Preterea quicquid super est ut in silvis vel in aquis seu quibuslet aliis reditibus in commune ducetur Acta sunt hec Dyvioni sub presencia domni Joceranni Lingonensis episcopi qui eciam auctoritate Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti et omnium Sanctorum excommunicavit et interdixit omnes qui hoc determinatum placitum infringere et aliquando vel aperte vel fraudulenter vellent ad priorem discordiam laude et consilio multorum tam clericorum quam laicorum sopitam reducere Hoc laudavit domnus abbas Henricus laudavit quoque Artaldus miles de Mareyo et uxor ejus filius ejus et filia ejus S Joceranni episcopi qui suo sigillo ad confirmationem hanc cartam sigillari jussit S Henrici abbatis S Oddonis prioris S Oddonis camerarii S Lamberti Salinensis et Georgii monachorum S Guilenci decani Lingonensis S Arnaldi decani Dyvionensis S Vaulonis prioris canonicorum sancti Stephani S Vidrici militis fratris predicti Valonis S Hugonis prepositi ducis S Artaldi militis et uxoris ejus S Hugonis Boysi de Granciaco Hoc placitum hanc communitatem laudavit et confirmavit Humbertus de Faverniaco cum fratre suo Varnerio et Theoderico de cujus feudo erat Laudavit quoque uxor ejus et filius ejus Stephanus Testes Vidricus miles Hugo prepositus Lambertus Alinardus Oddo canonicus et frater ejus Girardus Joffredus capellanus de Faverniaco Vido Arnaldus