Charter Document - 06390453
Charter Number: | 06390453 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1116 - 1123 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Monachi etiam Divionenses in eadem possessione terras habebant que ad cellam illam pertinebant quam apud Paluele castrum possidebant quas terras seu quicquid aliud in illo loco habebant consensu ac voluntate totius capituli sui monachorumque in predicta cella degentium domnus Henricus Divionensis abbas monachis Cisterciensibus concessit pro terris que erant domni Pontii Butelerii et Aaletis uxoris ejus nam has terras monachi Sancte Marie ab illo Pontio et uxore ejus emerunt ac Divionensibus sicut dictum est fratribus dederunt pro omnibus que apud Musiacum habebant pro illis scilicet omnibus que ad cellam Paluensem pertinebant Filius vero antedicti Pontii Walterius nomine hoc laudavit sed fratres ejus infantes Philippus et Hugo necdum loqui sciebant Terre iste monachis Sancti Benigni date prope castrum Paluele sunt