Charter Document - 06390452

Charter Document - 06390452


Charter Number: 06390452
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1116 - 1123
Date type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

In Nomine Sancte et Individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Quandocumque a viris nobilibus quod ipsorum nobilitati congruum valdeque conpetens esse videtur aliquid ecclesie bonitatis impenditur ab ipsis ecclesie filiis litterali memorie conmendetur ne in posterum malicia invidorum calumpnia inferatur vel inlata litterarum testimonio confusa conprimatur Quapropter dissensionem vel controversiam inter Divionenses monachos et Aymonem dominum de Tile castro diucius habitam in cunctorum audiencia recitamus ne dissensio illa Deo volente in pacem et concordiam tandem conversa futurorum quod absit malignitate vel invidia repetatur Ipse igitur Aymo de Tile castro monachis Divionensibus terram de Boeis quam ipsi diucius tenuerant calumpniando gravem molestiam intulit sed Deo volente calumpnie finem imposuit dum se sapientum consilio pacificum exibuit Nam utrorumque monachorum videlicet et ipsius Aymonis causa in presencia domni Joceranni Lingonensis episcopi recitatur que multorum nobilium industria ut ita dixerim laudabiliter in melius transmutatur Quia ipse Aymo totam terram de Boeis vel quicquid ibi est vel esse potest cum totis appendiciis et reditibus tam de se quam de suis heredibus vel servientibus suis liberum ac quietum usque in perpetuum in manu domni Joceranni Lingonensis episcopi et Heynrici Divionensis abbatis proclamavit et sancto Benigno Divionensis ecclesie patrono sine aliqua inquietudine vel exactione deinceps tenendum et possidendum concessit Hujus rei in posterum calumpniatores domnus Jocerannus episcopus ipso presente et laudante maledixit et usque resipiscant et ad satisfactionem veniant sub anathematis sentencia conmultavit Hujus rei testes sunt ego Jocerannus episcopus qui hoc confirmavi et sigillo meo cartam istam sigillari precepi Jocelmus archidiaconus Arnaldus Divionensis decanus Raynerius de Castellione Milo dominus de Sarmacia Nivardus miles Girardus de Castellione Oddo Viridis Petrus major de Saciaco Aillardus famulus Oddo famulus abbatis et alii quam plures Double incision rectiligne